per apostolica vobis scripta mandamus, quatenus huiusmodi iuramentum, sicut
est licitum et honestum, studeatis taliter observare, quod conscientiam apud Deum et
famam conservetis illesas aliasque vos faciatis providos reputari.
Datum Laterani, vj Kalendas Julii, anno sexto.
1223. Juni 8. Aschersleben. Graf Heinrich I von Ascharien bestätigt den Kauf von Gütern in Rieder seitens seiner Schwester Sophia, der Aebtissin von Gernrode
In nomine sancte et individue trinitatis Heinricus Dei gratia comes Ascharie. Cum in conspectu principum et magnatum ea vertuntur negotia, que de consilio prudentum virorum utilia et in omni parte videntur accommoda, ne super hiis succedens posteritas hominum aliquem oblivionis scrupulum inveniat, patrocinia litterarum autentica debent firmiter adhiberi. Nostrarum ergo suffragio litterarum universis ac singulis presentibus et futuris aperte declaramus, quia dilecta soror nostra, abbatissa in Gerenrode, Sophia nomine, consilium et voluntatem totius ecclesie secuta, cum thesauro et ornatu ipsius loci, ne furto vel aliquo casu veniente dampnose perderetur, ab Arnoldo de Redere, ministeriali nostro, suis heredibus benigne consentientibus simulque faventibus sedecim mansos sue proprietatis et per triginta iugera in eadem villa Redere positos comparavit. Sed duodecim mansi de supradictis singuli singulas habent areas, quatuor autem mansi pertinentes ad allodium unam habent aream spacium et locum quatuor arearum capientem. Preterea supersunt duodecim aree sex solidos persolventes et unum pomerium cum tribus silvis, quas habuit distincte et divise meliores. Nos igitur commodum et honorem ecclesie diligentes et nostre sorori fraternum affectum impendere cupientes in isdem bonis omni iuri renuntiamus, ea solum iudicia nobis conservantes, que debent propter homicidia exhiberi. Huius vero emptionis et nostre confirmationis testes sunt: Albertus prefectus, Conradus frater suus, Conradus Makersherve, comes Bedericus, comes Hoierus, comes Otto de Valkensten, Albertus et Walterus fratres de Arnesten, Heinricus et suus filius de Snetlinge, Conradus albus de Kocstede, Teodericus de Sedorpt, Anno de Yrincgistorpt, Fridericus preco, Johannes de Gatersleve; dominus abbas de Ballenstede et capellanus suus Wasmudus, Salomon capellanus abbatisse. Ac ne quis in presenti vel in futuro huic scripto presumat obviare, ipsam paginam per ymaginem nostri sigilli duximus patenter et potenter roborandam.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 53. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_053.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)