Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


procedere posset in causa, mittere non curavit, procuratione ipsius monasterii non absque labore et expensis apud sedem apostolicam diutius expectante, quin imo postquam dictus terminus sibi fuerit prefixus ab illis, tam ipse comes quam dux predictus graves eidem monasterio intulit iniurias et iacturas. Unde nobis fuit humiliter supplicatum, ut, cum dictum monasterium iam fere sex annis pro huiusmodi negotio laboraret et propter potentiam nobilium predictorum nichil omnino profecerit fatigatum laboribus et expensis, super hoc ipsi paterna providere sollicitudine dignaremur. Cum igitur eidem monasterio in sua deesse iusticia non velimus, discretioni vestre per apostolica scripta mandamus, quatenus dictos nobiles, ut infra tres menses post prime citationis edictum, propositis simul et semel omnibus exceptionibus dilatoriis super premissis, litem contestentur cum monasterio ipso monentes, precipientes per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compellatis, hec3 deinde audientes, que hinc inde duxerint proponenda, et in causa ipsa usque ad diffinitivam sententiam sub apostolica obedientia procedentes ipsam, si partes consenserint, fine debito terminetis, alioquin eandem ad nos remittatis sufficienter instructam, prefigentes partibus terminum competentem, quo per procuratores idoneos et sufficientes compareant coram nobis iustam auctore Domino sententiam recepture, denunciando prefatis nobilibus, quod, si termino ipso pro se sufficientem procuratorem neglexerint destinare, nos nichilominus in eodem negotio, quantum exiget ratio, procedemus. Quod si forte nobiles ipsi contempta excommunicationis sententia nec sic litem voluerint contestari, vos in petitorum possessionem causa rei servande ipsum monasterium inducatis et, nisi sepedicti nobiles possessionem ipsam legitime recuperaverint infra annum, vos ex tunc abbatem et fratres ipsius monasterii ex secundo decreto constituatis veros appellatione postposita possessores, etiamsi possessionem ipsam medio tempore impediente nobilium predictorum potentia nequiverint adipisci, eosdem nobiles interim ab ipsius monasterii molestatione indebita per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescentes. Testes autem, qui fuerint nominati, si se gratia, odio vel timore subtraxerint, censura simili appellatione cessante cogatis veritatis testimonium perhibere, nullis litteris obstantibus harum tenore tacito a sede apostolica impetratis. Quod si non omnes etc., tu, frater episcope, cum eorum altero ea nichilominus exequamini.

Datum Laterani, vij Idus Martii, anno secundo.

Aus dem liber regestor. Honorii III annor. I. I. ep. 940, fol. 229, im Vaticanischen Archiv, mit der Ueberschrift: Iudicibus, ut litem inter fratres monasterii Nuemburgensis et ducem Saxonie et comitem Ascarie de quibusdam possessionibus etc. vertentem canonice decidant. Gedr: Würdtwein nov. subs. dipl. III. 55-58. Vergl. Potthast regg. pontif. Roman, no. 5716. - 1. Mspt. nur: C. - 2. Im Mspt. ist der Platz für die Namen leergelassen und diese sind nur durch Punkte bezeichnet. - 3. Mspt: hac.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 27. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_027.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)