Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


ne forte cuiuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet aut robur, quod absit, sacre religionis enervet. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulacionibus clementer annuimus et prefatum monasterium, in quo divino estis obsequio mancipati, ad exemplar felicis recordacionis Johannis, Benedicti, Leonis, Victoris et Alexandri, predecessorum nostrorum, Romanorum pontificum, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus, in primis siquidem statuentes, ut ordo monasticus, qui secundum Deum et beati Benedicti regulam in eodem monasterio institutus esse dinoscitur, perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Preterea quascumque possessiones, quecumque bona idem monasterium in presenciarum rationabiliter possidet aut in futurum concessione pontificum, largitione regum vel principum, oblacione fidelium seu aliis iustis modis prestante Domino poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant, in quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis: locum ipsum, in quo monasterium vestrum situm est, cum omnibus pertinenciis suis; ex dono Ottonis secundi imperatoris1 Haskenrothe villam et forum in ea cum omnibus pertinenciis suis; burwardium dictum Grimmesleve cum villis suis Nizathize, Minuwize, Pruthouwe, Prezherici, Popuwize, Zlubuhc, Pazluuuize, Heitheresdorp, Latendorp, Burchardesdorp, Lieverikesdhorp, Zrubuhec, Moluwichi, Callendorp, Witigizti, item Witigizti, Cossuwise, Moilize, Wilkinize, Prebersdhorp, Izerizike, Pitnie, Catue, Bruslize, Plothinize, Zabukuze*; ex dono Ottonis tertii imperatoris2 civitatem Niemptz cum omnibus villis suis, quarum hec sunt nomina: Pozdiezin, Gothewa, Bezdiet, Gozewa, Zepi, Tamarinis, cum omnibus pertinentiis earum; ex dono Heinrici imperatoris3 duas civitates Triebus et Luibucholi cum villulis earum, scilicet Mroscina, Grothisti, Liubsi, Zlopiske, Goziwa, cum omnibus pertinentiis suis; burwardium Zolnize dictum cum villulis ad illud pertinentibus, scilicet Cluzi4, item Cluzi, Briluwize, Pietnize et forum in ea, Scholuz, Gonize, Malitize, Blifnuch, Gotthiz, Nichaize, Schirewiche, Zawite, Zelezne, Muhe, Musize, item Musize; ex dono Thietmari marchionis5, fundatoris monasterii vestri, Stasforde et forum in ea, Stane, Schathere, Lievechinsdhorp, Eildeghestede, Utissize, Amekendorp, Droguwize, Tulsichoe, Haghelen, Badenstede, in Silice septem mansos, in Ramekeresleve septem mansos et unum molendinum, in Sebernesdhorp quatuor mansos, in Nuurmize quatuor mansos, in Luikesdhorp duos mansos, in Barundele unum mansum, iuxta Bruzlize octo mansos. Sane novalium vestrorum, que propriis manibus aut sumptibus colitis, sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat. Statuimus insuper, ut abbas cum fratribus advocatum sibi quem utiliorem providerit instituat, qui si postmodum inutilis apparuerit et dampnosus, eo remoto instituendi alium habeatis liberam facultatem. Prohibemus autem, ut possessiones vel redditus ad capitulum pertinentes sine communi fratrum assensu vel maioris vel sanioris partis eorum abbas nequaquam infeudare vel aliquo titulo alienare presumat. Homines etiam eiusdem monasterii contra antiquam et rationabilem consuetudinem ad secularia trahi iudicia prohibemus, dummodo idem monasterium velit conquerentibus iusticiam exhibere. Obeunte vero te, nunc eiusdem loci abbate, vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surreptionis astutia seu violentia preponatur, nisi quem fratres communi consensu vel fratrum pars consilii sanioris secundum Deum et beati Benedicti regulam providerint eligendum. Libertates quoque et immunitates a catholicis imperatoribus rationabiliter vobis et monasterio vestro indultas et hactenus observare solitas, sicut in ipsorum scriptis autenticis plenius continetur,

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 20. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_020.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)