Seite:DE CDA 1-3 557.jpg

Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 557 —


ergo, ut nulli omnino hominum fas sit predictum monasterium temere perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fati-gare, sed omnia integra conserventur eorum, pro quorum gubernatione ac sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura, salva sedis apostolice auctoritate et dioce-sani episcopi canonica iustitia. Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit, secundo tertiove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit, potestatis hono-risque sui careat dignitate reamque se divino iudicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Ihesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districtius subiaceat ultioni. Gunctis autem eidem loco sua iura servantibus sit pax Domini nostri Ihesu Christi, quatinus et hie fruetum bone actionis pereipiant et apud districtum iudicem premia eteme pacis inve-niant. Amen. Amen. Amen. (0. P.) Ego Innocentius catholice ecclesie episcopus ss. (B. V.)

t Ego Octavianus Hostiensis et Velletrensis episcopus ss.

t Ego Petrus Portuensis et sanete Rufine episcopus ss.

f Ego Iohannes Albanensis episcopus ss.

f Ego Iohannes Sabinensis episcopus ss.

t Ego Nicholaus Tusculanus episcopus ss. [Links:]

t Ego Petrus tituli sanete Cecilie presbiter cardinalis ss.

t Ego Guido presbiter cardinalis sanete Marie trans Tiberim tituli Calixti ss.

t Ego Hugo presbiter cardinalis saneti Martini tituli Equitii ss.

f Ego Iohannes tituli saneti Stephani in Celio monte presbiter cardinalis ss.

f Ego Cencius sanetorum Iohannis et Pauli presbiter cardinalis tituli Pamachii ss.

f Ego Leo tituli sanete crucis in Ierosolima presbiter cardinalis ss. [Rechts:]

t Ego Gregorius saneti Georgii ad velum aureum diaconus cardinalis ss.

f Ego Hugo saneti Eustachii diaconus cardinalis ss.

f Ego* Guido saneti Nicolai in carcere Tulliano diaconus cardinalis ss.

t Ego Guala sanete Marie in porticu diaconus cardinalis ss. Datum Rome apud sanetum Petrum per manum Iohannis sanete Marie in Cosmidin dia-coni cardinalis, ii Kai. Martii, indictione vi», incarnationis dominice anno itf.ctf.v0, pon-tificatus vero domni Innocentii pape iii anno nono.

Aus dem Original im Gesammtarehive zu Dessau. Der Orbit pontißealis hat in dem äusseren Bande: f Fac mocum doraine Signum in bonura, im Felde, durch das Kreuz getheilt:

ses

PETRUS

ses

PAULUS

INN0- . PP. CBNTIÜS . IIL

Rechts von der Unterschrift des Papstes steht das bekannte Monogramm für BENE VALETE. Die Anordnung der Unterschriften ist die gewöhnliche: in der Mitte die des Papstes und der Bischöfe, links die Presbyter, rechts die Diaeonen. Die Kreuzeszeichen vor und die ss. hinter den Kamen zeigen eine verschiedene Gestalt. An rother und gelber Seide hängt die Blei*

71

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 557. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_557.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)