Seite:DE CDA 1-3 500.jpg

Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 500 —


libertate ad serviendum Deo perenniter eiusdem loci habitatores fhiantur, quod eo a nobis etiam preter regni excellentiam firmioris rationis constantia statuitur, quod de-functo bone memorie Willelmo palatino comite omnia eius allodia iustis modis in regni proprietatem iure devenerunt Eam igitur partem nemoris Contel prefato monasterio adiacentis, quam predictus Willelmus palatinus comes ibidem contulit, id est in longi-tudine a fönte Elverichisburnen usque ad agros supra nominate ecclesie pertingentem, in latitudine ex transverso a rivulo Sprenkirsbach' usque ad rivulum Wilirisbach, cum silvis, agris et omnibus utilitatibus acquisitis vel acquirendis memorate ecclesie confir-mamus. Preterea fundos tres, quos sepedictus palatinus manuscripto suo ab omni pla-cito seu servitio et exactione advocatorum vel villici aut publicorum officialium emanci-pavit, scilicet curtem unam in villa Crovia cum capella, que ibidem hedificata est, et alias duas in villa Rile, unam iuxta ecclesiam, alteram in extremo ville sitam, sub plene libertatis, ut prescriptum est, immunitate ab omnium hominum dominio et inquietatione absolvimus. Insuper theloneum, quod in castello Cochema eadem constitutione prefatis fratribus remissum est, eis perpetua donatione remittimus, ut naves iam sepedicto monasterio pertinentes et res fratrum vel victualia vehentes nullum in descensu vel in ascensu fluminis seu ripe theloneum aut publicam seu privatam pensionem persolvant. Porro universa, que eidem venerabili loco hactenus votis fidelium contradita vel deinceps iustis modis tradenda sunt, pari defensionis et patrocinii .privilegio communimus, agros videlicet, quos predictus palatinus in mortis sue articulo pro anime sue remedio lar-gitus est in villa Baingnivl dicta in descensu usque ad agros ecclesie; vineas et agros in villa Crovia; vineas inRespa; in Travendrebach curtem unam, agros, vineas, prata; in Enkircha vineas; in Borga curtem, agros, vineas et prata; in solitudine super Mosellam in loco, qui dicitur Molun, agros, vineas cum exitibus et ingressibus suis; in Rila vineas et agros; in Pondreka curtem unam, vineas et agros; in Bridal, in Keimetam vineas; in Speia domum et vineas; in Biscovesalven vineas; apud sanctam Aldegundem domum et vineas; in Bremba, in Nogera vineas; in Clothena domum, agros et vineas; in Ulkebach domum cumvineis, agris, pratis; in Withelika domum, agros, prata et vineas; inNo-vigento vineas; in Alflo curtem, agros, molendina duo, Silvas, prata; in Engramenrode curtem, agros, prata, molendinum unum et silvam; in Winkela curtem, agros et prata, molendinum unum et silvam; in Joco Scheida curtem cum agris, pratis; in loco Hussa curtem cum agris et pratis; in Dochwilre curtem, agros et prata; in Hunresdorf mansos persolventes tredecim solidos Coloniensium denariorum et molendinum unum; in Bora curtem, agros et prata; in Lozzebura curtem, agros et prata; in loco Summunt curtem et agros; in loco Werwis domum, agros et prata; in Othinga que ibidem possi-dere videntur. Ad hec, ut ecclesia in Keimetam a pie recordationis Adelberone archi-episcopo Treverensi contradita predicte ecclesie robur firmum et inconcussum obtineat, imperialis nostre sanctionis pagina eidem traditioni auctoritatem adhibemus. Preter hec etiam imperiali auctoritate confirmamus eidem ecclesie in Cunisberch curtem unam et molendinum unum, in Steguenach curtem unam, in Sadewilre curtem unam, in Wol-merode et Waguenhusen curtem unam, in Drucesberch curtem unam, in Prenke curtem unam, in Struna et Scheitewilre agros, prata et mancipia, in Mulecheiz curtem unam et molendinum unum, in Hunteim census, quos ibi possidere noscuntur. Hec omnia, que supra scripta sunt et cuncta, que postmodum legitimis rationibus fratres sepedicti

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 500. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_500.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)