Seite:DE CDA 1-3 445.jpg

Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 445 —


602.

1181. (Januar—September). Mehringen. Bischof Dietrich von Halberstadt schlichtet in Gegenwart des Markgrafen Otto von Brandenburg und des Herzogs Bernhard von Sachsen einen langjährigen Streit zwischen den Klöstern Kaltenborn und Rode.

– – – Huius rei testes sunt: dominus Wigmannus Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus1, Sifridus Raceburgensis episcopus, Rockerus maior prepositus in Magdeburg, Romarus et Ludolphus eiusdem ecclesie canonici, Gebehardus canonicus maioris ecclesie in Halberstad, et quam plures eiusdem ecclesie canonici; laici vero Otto Brandenburgensis marchio et frater eius Bernhardus dux Saxonie, Theodoricus marchio et frater eius Dedo, Burchardus Magdeburgensis burggravius, Ottho de Valckenstein, et alii plures nobiles Saxonie.

Actum Meringen, anno dominice incarnationis m°c°lxxxi°, indictione xiiii, concurrente iii, epacta iii, regnante domino Friderico gloriosissimo Romanorum imperatore et semper augusto, feliciter. Amen.

Vollständig gedruckt: Lenz dipl. Stifts- und Landeshistorie von Halberstadt 313. — 1. Bei Lenz: episcopus. — Wegen ind. xiiii vor dem September ausgestellt.



603.

1181. (Januar—September). Erzbischof Siegfried von Bremen bestätigt seines Bruders Dietrich von Werben Schenkung an das Kloster Obernkirchen.

In nomine sanctae et individuae trinitatis ego Sifridus sanctae Bremensis ecclesiae archiepiscopus. Notum facimus universis Christi fidelibus tam presentibus quam post futuris, dilectum fratrem meum Theodoricum comitem de Wiribene capellam in Bucke-burcli cum universis attinentiis suis, nominatim domum in Rosin et curiam, in qua ca-strum fuit, cum agris adiacentibus, cultis et incultis, aquis aquarumque decursibus, piscationibus, molendinis, pratis, pascuis, silvis, viis et inviis, cum omni utilitate inde proveniente ad dilatandum Dei omnipotentis honorem et pro animae suae salute totius-que nostrae cognationis ecclesiae beatae Mariae Dei genitricis in Overenkerken nostri consensus collaudatione donasse. Et nos piam eius actionem nostri assensus attestatione fidelissime corroboramus. Unde ut hec eius traditio et nostrae collaudationis testimo-nium rata et inconvulsa permaneant, presentem cartam conscribi iussimus et sigilli nostri impressione communivimus. Anno dominicae incarnationis mclxxxi, indictione xiiii.

Testes hi sunt: Otto Bremensis prepositus, Teodericus de Szeuena, Rodolfus prepositus de Ripesholte, Iacobus custos, Hardwicus canonicus, Teodericus et Burchardus; laici Lodewicus comes de Sinstorp, Mauricius comes de Oldenburch, Ludolfus comes de Halremund, Fridericus de Bocberc; ministeriales ecclesiae Gerungus1, Engelbertus, Fridericus, Tietwardus, Alardus.

Aus B. Ch. Spilckei; Beiträge zur älteren deutsehen Geschichte I. 187 (nach dem Original)- Gedruckt ausserdem: Lappenberg, Hamb. Urkundenbuch 229.— 1. Die Drucke: Eruggus.— Wegen ind. xiiii vor dem September ausgestellt.


Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 445. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_445.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)