Seite:DE CDA 1-3 433.jpg

Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 488 —
584.

1180. (Januar—Juli 30). Bischof Ulrich von Halberstadt schenkt dem Kloster zu Hecklingen den Fleisch- und Fruchtzehnten daselbst.

In nomine sancte et individue trinitatis. Notum sit omnibus Christi fidelibus presentibus et futuris, quod ego Ölricus Dei gratia sancte Halberstadensis ecclesie epis-copus Christi fidelibus in monasterio beati Georgii martiris in Hekelinge divino servitio raancipatis decimas pecorum, que nutriuntur in allodio suo seu villicatione, quamhabent in eadem villa, et de fructibus terre aratro vel sarculo cultis sive colendis, pratis et nemoribus, vineis et agris, de quibus nulli debent respondere nisi nobis, primo respectu divine miserationis, deinde pro debito paterne conpassionis, voluntaria benignitate con-cessimus, quia pauperes spiritualium, si temporalium defectu laborant, ne in religione deficiant, rerum subsidiis iuvare et sustentare debemus. Ad huius autem beneficii collationem et fidelium nostrorum peticione et ipsius loci prepositi Friderici humili suppli-catione, ut diligentius pro nobis interpellet ad Dominum devotio fidelium, promptum et gratum prebuimus assensum. Ut autem huius donationis nostre largicio sive oblatio eidem loco et populo stabilis et inconvulsa permaneat, presentem paginam sigilli nostri impressione roborari et confirmari decrevimus, sub anathemate prohibentes, ut nullus hanc paginam nostre confirmationis infrigat vel ei ausu temerario contradicat Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem Dei omnipotentis et sancte genitricis sue sanctique Georgii se noverit incursurum.

Acta sunt autem hec anno dominice incarnationis millesimo centesimo octoagesimo, post reditum meum ab exilio ad ecclesiam Haiberstadensem anno terdo, universali ecclesia manente sub unitate et obedientia domini Alexandri .... imperante domino Friderico imperatore etregnante.......Testes: dominus Romarus maior in Halberstad prepo- situs ........... nus, Wernerus custos et prepositus in Bossenleve .... ewstos sancte Marie, Enwicus canonicus sancte Marie......... ius prefectus, Harrudus et alii quam plures.

Aus dem Original im Hauptarchive zu Bernburg, mit dem auf der Rückseite aufgedruckten woMerhal-tenen Siegel des Bisehofe Ulrich. Die Urkunde ist gegen Ende etwas beschädigt. Ulrich f 30 Juli 1180, daher hört die Urkunde der ersten Hälfte des Jahres an.
585.

1180. {Januar—Juli 30). Bischof Ulrich von Halberstadt schenkt den Zehnten von drei Hufen in Kockte dem Kloster Kölbigk.

In nomine sancte et individue trinitatis amen. Notum sit omnibus Christi fidelibus, tarn futuris quam presentibus, quod ego Udalricus Dei gratia sancte Halberstadensis ecclesiae episcopus ad subsidium fratrum in ecclesia beati Magni martiris in Colbeck inibiDeo servientium decimam de tribusmansis in villa, que dicitur Kokede, nuperacqui-sitis, insuper et decimam de nutrimentis pecorum, de ortis et pratis ac vineis in villa, que dicitur Kokede, cultis vel colendis, de quibus nulli debent respondere nisi nobis, primo respectu superae retributionis, deinde pro debito paterne compassionis, eidem

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 488. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_433.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)