Seite:DE CDA 1-3 425.jpg

Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 425 —
576.

1179. November 2. Brandenburg. Markgraf Otto von Brandenburg bestätigt dem dortigen Domcapitel alle seine Rechte und Besitzungen.

In nomine sancte et individue trinitatis Otto Dei gratia marchio in Brandeburch. Quia mundi huius divicias et sublimen locum inter homines a Domino Deo accepisse cernimur, iustum est, ut proximorum necessitatibus ex habundantia nostra iugiter con-paciamur, ne cum diyjte reprobato in inferno post huius carnis terminum irrecuparabiliter puniamur. Notum igitur esse volumus tarn presentibus quam futuris, quod nos ob spem divine remunerationis ecclesiam cathedralem in urbe nostra Brandeburch a pie memorie rege Ottone in honore Dei et beati Petri, apostolorum principis, fundatam et constitu-tam modis omnibus exaltare et honorare decrevimus et canonicos ordinis Premonstra-tensis, qui secundum Dei timorem et beati Augustini regulam aWiggero Brandebürgen-sis ecclesie episcopo in ecclesia beati Godehardi in civitate Parduwin primo sunt con-stituti, postea vero a Wilmaro venerabili eiusdem Brandeburgensis ecclesie episcopo, consilio et ope Wichmanni Magdeburgensis archyepiscopi atque patris nostri marchionis Adelberti nostroque cooperante iuvamine in sedem epyscopalem urbis Brandeburg sunt transpositi, sub protectione nostra suscipimus eisque omnem libertatem, quam clerici de-bent habere, quantum iuris nostri est, concedimus et homines ecclesie ab omni servicio nostro et exactione et indebitis angariis et vexationibus liberos dimittimus, excepta com-muni edificatione urbis Brandeburg et iusto bello pro patria. Confirmamus insuper eidem cathedrali ecclesie in Brandeburch et canonicis in ea Deo militantibus omnes villas et ecclesias et mansos et omnia a nobis sive ab aliis oblata, quorum propria ne-cessarium duximus exprimenda vocabula: locum ipsum videlicet, in quo dicta ecclesia sita est, in urbe scilicet Brandeburg, cum omnibus attinenciis suis, ecclesiam beati Godehardi in civitate Parduwin cum curia adiacente, ecclesiam beati Nicolai in Lucheberg, ecclesiam beate Marie in Harlungeberch cum tertia parte decimarum ex adiacentibus vineis, villas etiam Buchowe, Garzeliz, Museliz, Bultiz, Kyk cum omnibus attinenciis earum, villam Gorne cum duobus lacubus adiacentibus, videlicet Zumit et reliquo lacu proximo ville Gorne, cum omni utilitate; villas insuper Thure, Tremene, Muczowe cum decimis et omnibus appendiciis earum cultis et mcultis; ecclesiam Thure cum tercia parte decimarum de villis ad eam pertinentibus, scilicet de Itsin, Crelin, Bawerstorp et quecunque ville ibi fiierint; duas preterea partes decime de villa Bawerstorp ecclesie Brandenburgensi attinentes, centum mansos in Zucha sitos iusto donationis titulo cum omnibus attinenciis a nobis oblatos; quinque modios maioris mensure salis de teloneo Brandeburg annuatim solvendos; villam Damme a Budulfo de Ihericho nobis resignatam, a nobis petente conventu eiusdem ecclesie in Brandeburg collatam; decimas quoque eiusdem ville a Wilmaro episcopo Brandeburgensi oblatas; in villa Plusin decem mansos, insuper in eadem villa de viginti mansis duas partes decime; molendinum in Clinke, sex areas in Parduwin, ecclesiam Zechowe cum dote sua, scilicet duobus mansis et to-tam decimara eiusdem ville et tertiana partem decimarum de villis ad eandem ecclesiam pertinentibus, videlicet Parne, Lodiz, Werdere; ecclesiam in Goliz cum dote sua, scilicet duobus mansis, et tertiam partem decimarum ville Wachowe pertinentis ecclesie in Goliz, duos mansos in Wachowe a Iohanne de Plote nobis resignatos, eidem ecclesie in Bran-

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 425. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_425.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)