Seite:DE CDA 1-3 398.jpg

Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 398 —


epiacopo eatenus debebatur, et Silva eidem loco contigua et reliquis eiusdem ville appen-ditiis; villam etiam, que Niendorp dicitur, et aliam, que Gawene nuncupatur; aliam quoque, que Lochowe dicitur, cum censu et decimis et Omnibus earum pertinentiis; aliam etiam villam, que Gessarve dicitur, cum censu et decimis et suis appenditüs, sci-licet quadam curia, que Golibick dicitur, et villula, que Utzikistorp dicitur, que in pre-fate ville Cessarwe terminis continentur; duas quoque partes decime de tribus villis Ek-holt, Silitz, Predele; omnem quoque decimam in villa, que Crussow dicitur, quam villam predicti fratres a marchione pie memorie Adelberto consensu filiorum eius comparave-runt. Preterea ne qua in posterum emergat ambiguitas, per quam eorundem fratrum perturbetur tranquillitas, villas ad earum parrochiales ecclesias pertinentes, in quibus tertia pars tantum decime iure cristianitatis ipsis debetur, enumerando distinguere de-crevimus: ad ecclesiam Liezecha Muschawe, Zebecore et due villule, que ambe Krucke-borne nominantur — Slaudiz quoque et Meterne, que nunc a Slavis inhabitantur, si in posterum a Teutonicis possesse fuerint, eidem ecclesie partem tertiam decime persolvent — ad ecclesiam Lochowe villa, que Qüabitz dicitur, Winare, Veterzeb, Tuchovele. Nos quoque eorundem fratrum adiuvari cupientes orationibus pro remedio anime nostre et eterna retributione mansum unum in villa Slautiz in usus ipsorum fratrum contradidi-mus. Et ut hec nostre traditionis et confirmationis Charta futuris temporibus firma sem-per et inconvulsa permaneat, sigilli nostri impressione eam signamus et banni nostri auctoritate roboramus. Si qua ergo in posterum ecclesiastica secularisve persona contra hanc nostre confirmationis paginam ausu temerario venire presumpserit, a sacratissimo corpore et sanguine Domini aliena fiat, quousque factum suum digna satisfactione poe-nitentie emendet. Huius confirmationis testes sunt: Walo Havelbergensis episcopus, Bal-deramus prepositus sancte Marie in Magdeburg cum conventu suo, Gunterus prepositus sancti Victoris in Gratia Dei, Gerhardus prepositus in Brandenburch cum conventu suo, Beinerus prepositus ipsius loci cum conventu suo, Hubertus prepositus in Havelberch, Iffridus prepositus in Ierichow, Balduinus prepositus de Bode, Balduinus sacerdos, Hubertus sacerdos, Hildoffus sacerdos, Testmarus sacerdos, Wilhelmus sacerdos, Simon sacerdos, Hugo sacerdos, Heinricus sacerdos; Otto marchio Brandenburgensis, Baldericus castellanus Brandenburgensis, Evererus advocatus, Bichardus et Hinricus fra^er eius, Gerbertus de Liezecha, Friedericus prefectus de Liezecha.

Facta est Charta hec anno dominice incarnationis m°.c°. lxxiii0, indictione vi, epactaxv1, regnante Friderico Eomanorum imperatore augusto, feliciter. Amen.

Aus Biedel eod, dipl. Brand. I. 10. 74 — 75; auch: Buchholtz Vers, einer Gesch. der Ckurm. Brand. IV. 21; Gercken Siiftshist. v. Brandenburg 360. — Wegen ind. ?i. vor dem September ausgestellt — 1. Statt: iv.

J

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 398. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_398.jpg&oldid=- (Version vom 30.6.2018)