Seite:DE CDA 1-3 393.jpg

Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 893 —


assignatis, unum quoque mansum situm in Schollene iuxta fluvium Bodam, solventem x solidos. Preterea firma sint eis beneficia domini Anselmi episcopi sui, quibus preben-dam eorum adauxit, dans eis curtem infra Valium antiquum Kabeliz positam itemque villam proxime adiacentem, que similiter Kabeliz appellatur, quarum utramque deinde successor suus, dominus Walo, illis in prebendam confirmavit, addens et ipse predictis beneficiis villam suam, que Visica1 dicitur. Hec igitur cuncta, sicut superius compre-hensa sunt, cum omnibus pertinentiis suis, redditibus, decimis, pratis, pascuis, aquis, silvis et servitiis, libere possideant, tria quoque molendina in littore Albis fluvii cum facultate ibidem piscandi habeant. Que. omnia ut tarn ad futurorum quam presentium notitiam perveniant, huic pagine inseruimus et, ut inconvulsa famulis Dei permaneant, banno beatorum apostolorum Petri et Pauli et auctoritate sancte Romane ecclesie nee non nostre humilitatis privilegio eis confirmamus. Omnibus ergo bone voluntatis ergaa pre-nominatum locum existentibus eumque simul et iura eius ab iniuria defendentibus gratia et pax in presenti multiplicetur et in futura vita eterna super erogetur. Qui vero eum maligne perturbaverint et a quiete seu profectu suo deficere fecerint, ipsi, nisi digne reatum suum emendaverint, sicut fumus deficient et, sicut fluit cera a facie ignis, sie e facie Dei cum peccatoribus in eternum pereant. Amen. Huius rei testes sunt: Walo Havelbergensis episcopus, Wolmarus Brandenburgensis episcopus, Sifridus Nienburgensis abbas, Rokerus maioris ecclesie prepositus, Heidenricus Hallensis prepositus, Gunterus de Gratia Dei prepositus, Hunbertus Havelbergensis prepositus, Reinerus prepositus de Liezeka, Sifridus decanus, Heinricus prepositus ecclesie saneti Sebastiani, Balderamus ecclesie beate Marie prepositus, Albertus, Gero, Conradus, Ulricus et Conradus Magde-burgensis ecclesie canonici; de laicis vero Otto marchio Brandenburgensis cum filiis suis Ottone et Hinrico, Burchardus burgravius de Magdeburg, Theodoricus de Wich-mannsdorp, Sifridus burgravius de Arneborch, Bruno de Siersleve, Bruno de Gersleve; de ministerialibus quoque Magdeburgensis ecclesie Hinricus de Iericho cum filio suo Alberto et fratre suo Rodolfo, Conradus scultetus de Magdeburg, Richardus et Conradus de Alsleve, et alii quam plures.

Acta sunt autem hec in civitate Magdeburgensi, anno dominice incarnationism°.c°.lxxii, epaeta xxiii, indictione ii*, coneurrente iv4, regnante domino Frederico gloriosissimo Romanorum imperatore semper augusto, feliciter. Amen.

Aus Riedel eod. dipl. Brand. I. 3. 386 — 338 {nach einer Copie des geh. Staatsarchivs tu Berlin aus dem 15 Jahrh). Auch gedruckt'. Buchholtz Versuch einer Gesch. d. Churm. Brandend. IV. 19 (fehlerhaft); Oercken eod. dipl. Brand. VII. 10—15; Lappenberg Hamb. Urkdbch. I. 217 no. 289. — 1. Die Abschrift*. Siuica. — 2. Biedel: ergo. — 8. Die IndicHon ist falsch: 1172 lief die 6te IndicHon bis September, von da die Bis, vielleicht ist ii statt Ti verschrieben. — 4. Statt vi.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 893. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_393.jpg&oldid=- (Version vom 30.6.2018)