Seite:DE CDA 1-3 392.jpg

Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
— 892 —


eorum correxit incommodum per dominum Fridericum archiepiscopum, nostrum videli-cet in Magdeburgensi ecclesia predecessorem, et per Henricuin et Rodolfum de Iericho, duos fratres. Uli quippe ipsum castrum sicut primitus ex beneficio domini Hartvici, ita postmodum ex auctoritate Magdeburgensis ecclesie possidebant, quibus et Otto marchio post obitum patris advocatiam claustri, quatenus exinde fratribus maioris bene-volentie debitores existerent, concessit. Ad benevolentiam ergo per episcopum Anselmum inclinati, favente nimirum huic negotio vitrico eorum Hartmanno et exhortante christia-nissima eorum matre Gudela, fratribus primo agros ville contiguos, quos hodie possident, dederunt, deinde vero locum eius extra villam addiderunt, ubi mansionem quietam ma-gis et secretam ac priori omnino commodiorem habentes templum cum claustro, sicut re ipsa apparet, exstruxerunt. Sic itaque possessio claustri a septentrionali latere ville circa lacum, qui Clincus dicitur, incipit et secus curvum eiusdem amnis littus continue girans usque ad terminos adiacentis villule, que Stenitz dicitur, ad orientem portendit, abinde vero adversus meridiem infra limites sibi designatas reflexa usque ad villam Iericho, a qua ceperat, redit et desinit. Superaddiderunt quoque fratribus pratum quod-dam inter prata civium supra littus Albis situm et suis hodie terminis per longum et latum evidenter designatum, quatenus pro his et aliis suis erga claustrum meritis ipsis sünul cum patre suo Alberto et matre Gudela et vitrico Hartmanno et preclarissimis dominis suis magnifico viro marchione Rodolfo et venerabili eius coniuge domina Richarde eorundemque filiis, Hartvico scilicet Bremensi archiepiscopo, Rodolfo quoque et Udone permagnis principibus, et cum omnibus proximis suis piam recordationem et eter-nam cum piis obünerent salutem. Quia vero dominus Hartvicus et mater eius sub ipso iam demum tempore castrum suum Iericho cum aliis suis patrimoniis iuri Magdeburgensis ecclesie preter iam dictam parochiam mancipaverant, fratres prenominatam possessionem de manu domini Friderici archiepiscopi, nostri scilicet predecessoris, ad suos perpetuos usus mediante domino Anselmo episcopo suo cum advocatis suis Hen-rico et Rodolfo susceperunt et Magdeburgensi ecclesie xi mansos in villa sua, que Ni-zekendorp vel alio nomine Gerdekin dicitur, sub concambii vicissitudine restituerunt. Nos igitur super his omnibus predictis rationabile factum priorum recolentes approba-mus concambium illud et ratum ducimus et, ut utrobique inviolabili firmitate consistat, decernimus. Preterea confirmamus eisdem servis Dei octavam partem ville Bück cum pratis et pertinentiis suis, que predictus vitricus et mater prefatorum germanorum le-gitima emptione possessa fratribus pro animabus suis possidenda contradiderunt Cui rei ut rata esset, Uli pariter assenserunt, quin etiam postremo omnem querelam, quam aliqui adversus claustrum ex quacunque occasione seu pro mansis seu decimis movere ceperant, in manu domini Walonis Havelbergensis episcopi coram domino Wolmaro Brandeburgensi episcopo et domino Ottone marchione et coram multis aliis fidelibus testibus deposuerunt et, ut fratres deinceps quieto et irrefragabili iure possiderent, unanimiter resignaverunt. Super hec autem specialiter expressa confirmamus universalster eisdem fratribus ad quiete possessionis perpetuam facultatem omnia simul, que hodie ex prima principum, qui claustrum idem fundaverunt, largitione possident, hoc est in villa Iericho parochialem, ut dictum est, ecclesiam, cum omni iustitia sua, villam quoque Wulkow et parochialem in ea ecclesiam cum manso uno in villa Brist et cum omni iure suo, itemque aliam villam, que Sclavica Wulkow dicitur, et prenominatam ni-chilominus villam Nizekendorp, exceptis in ea xi mansis ad concambium, ut iam diximus,

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Erster Theil. Dritte Abtheilung., Dessau 1873, Seite 892. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_1-3_392.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)