Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

curias in urbe possidentium, est concilium: atque etiam vicinum quoddam Auditorium,[1] in quo superintendens ac lector theologicus quater singulis hebdomadibus, et quidem publice, doctrinam pietatis profitetur.[2]

Habet insuper urbs Hamburga aedes sacras sex alias divi Joannis, cui schola trivialis et virginum vestalium adiacet monasterium, divae Mariae Magdalenae, cui coenobium decrepitis mulierculis dicatum adhaeret: Sancti Spiritus, cui incorporatum est nosocomium; sanctae Gertrudis; sancti Anscharii, et extra portam saxeam sancti Georgii, cui contiguum est nosocomium leprosis destinatum.

In his templis omnibus, excepto divi Anscharii sacello, quod vacat, singulis septimanis 38 vicibus ceremoniae sacrae peraguntur, ac conciones divini verbi habentur.

Turribus constat eximiae altitudinis quinque, nimirum ad templa divi Petri, cathedrale, divi Jacobi, divi Nicolai,[3] ac ad portas Elerianum et Winsenianam[4]. Turres humiliores habet complures.

Politicae gubernationis forma honesta est et sunt iudicia iure ac legibus bene constituta. Senatus quatuor consulibus et viginti senatoribus constat.

  1. Das Auditorium oder Lectorium war in dem nach der Reformation dem Superintendenten und später dem Physicus eingeräumten Hause am Domskirchhofe.
  2. Die Lectura primaria war seit dem Jahre 1532 dem Superintendenten übertragen; und ward mit dem Tode des letzten Superintendenten Dr. Penshorn nicht wieder erneuert, doch blieben seine Functionen bei dem Lector secundarius.
  3. Auf der St. Katharinen Kirche war damals nur eine sehr kleine Thurmspitze.
  4. Die Thore mit ihren Thürmen findet man alle auf der alten Ansicht Hamburgs, welche durch Steindruck erneuert dem Programm zur dritten Secularfeier beigegeben ist.