et potestatem immediate a solo Deo ab initio processisse et Deum per imperatores et reges mundi iura humano generi tribuisse, ac quod imperator ex sola electione eorum, ad quos pertinet electio[TK 1], verus efficitur imperator nec alicuius alterius eget confirmatione seu approbatione, quoniam in[TK 2] temporalibus superiorem non habet in terris, sed eidem omnes subsunt nationes, et ipse dominus Iesus Christus mandavit, que sunt Dei Deo et que sunt cesaris cesari fore reddenda; quia tamen aliqui[TK 3] avaritie et ambitionis cecitate devicti[TK 4] et nonulli[TK 5] Scripture intelligentiam se[TK 6] habere fatentes, sed divertentes a tramite recti[TK 7] sensus, in quedam iniqua et prava commenta et in assertiones detestabiles prorumpunt[TK 8] contra potestatem et auctoritatem imperialem et iura electorum imperatorum et aliorum principum et imperii fidelium mendaciter[TK 9] et fallaciter asserentes, quod imperialis dignitas et potestas est a papa et quod electus in imperatorem ex[TK 10] electione non est verus imperator nec rex, nisi prius per papam sive per sedem apostolicam confirmetur, approbetur et coronetur[TK 11], et per huiusmodi pravas assertiones et pestifera dogmata hostis antiquus moveat[TK 12] lites, iurgia suscitet[TK 13], contentiones paret[TK 14] et seditiones procuret[TK 15], ideo ad tantum malum evitandum de consilio et assensu[TK 16] electorum et aliorum principum imperii declaramus, quod imperialis dignitas et potestas est immediate a solo Deo, et quod de iure et imperii consuetudine antiquitus approbata est[TK 17], quod postquam[Occam 1] aliquis eligitur in imperatorem sive in regem ab electoribus imperii concorditer vel a maiori parte eorundem, statim ex sola electione est verus rex et imperator Romanorum censendus et nominandus, et eidem debet ab
- ↑ ‚electio‘ fehlt C.
- ↑ Statt ‚in temp. — in terris‘ hat C: ‚in terris quod temporalia non habet superiorem‘
- ↑ ‚nonnulli‘ C.
- ↑ ‚ducti‘ C.
- ↑ So wohl zu bessern; ‚nonnulle‘ A; ‚nullius‘ C.
- ↑ Statt ‚se h. fatentes‘ hat C: ‚habentes‘.
- ↑ So A 1. C; ‚recta‘ A 2.
- ↑ ‚proruperunt‘ A 2; ‚prorumpentes‘ C.
- ↑ ‚committunt‘ C statt ‚mendaciter‘.
- ↑ ‚ex electione‘ fehlt C.
- ↑ ‚coronetur‘ C; ‚corroboretur‘ A.
- ↑ ‚movet‘ C.
- ↑ ‚suscitat‘ C.
- ↑ ‚parit‘ C (deutet auf ‚paret‘ der Vorlage).
- ↑ ‚procurat‘ C.
- ↑ ‚consensu‘ C.
- ↑ ‚est, quod‘ fehlt C
- ↑ Occams Auszug: Postquam aliquis eligitur in regem Romanorum ab electoribus imperii concorditer vel a maiori parte eorundem, statim ex sola eleccione est rex Romanorum verus nec indiget approbacione, confirmacione et auctoritate vel consensu sedis apostolice aut alicuius alterius.
Karl Zeumer: Ludwigs des Bayern Königswahlgesetz Licet iuris vom 6. August 1338. Hahnsche Buchhandlung, Hannover und Berlin 1905, Seite 17. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Ludwigs_des_Bayern_K%C3%B6nigswahlgesetz_Licet_iuris_vom_6._August_1338.pdf/17&oldid=- (Version vom 1.8.2018)