Anonym: Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg | |
|
Monitus autem, quod circa veritates, et articulos fidei locum non habeant principia illa supra Probabilismum, sed requiratur assensus firmissimus, excludens omnem opinionem, et dubium contrarium, reposuit: se judicasse illud procedere solum circa articulos principales, qui sunt credendi necessitate medii, et semper credebantur in Ecclesia primitiva, non vero in iis articulis, qui sunt minoris momenti, et sine quibus Christiani, stante ignorantia, vel notitia solum probabili, salvari possunt;
Atque cum hoc judicio probabili de veritate vel revelatione divina praemissorum Articulorum dicit, se fecisse omnes functiones sacras, suscepisse sacramenta, celebrasse missam, recitasse horas, exceptis nonnullis lectionibus v. g. de Monte Carmelo, aliisque sanctis, eo quod viderentur inverisuniles.
Fatetur debuisse melius inquirere ad effectum sese solidius informandi super materiis dubiis, vt posset deponere suum judicium probabile; additque se voluisse assumere novam diligentiam in inquirendo. CVM VERO redargueretur, id se non potuisse praestare apud Protestantes, sed potius debuisset petere locum Catholicum v. g. Italiam, Franciam etc. respondit: se habuisse intentionem, aliquando proficiscendi in Franciam; ideo vero se noluisse hic morari, ac inquirere ulterius; quia debuisset agere hypocritam, et agere contra propriam persuasionem.
Anonym: Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg in: Journal von und für Franken, Band 1. Raw, Nürnberg 1790, Seite 137. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Leben_und_trauriges_Ende_des_Pater_Marianus_Gordon_eines_gewesenen_Benedictiners_im_Schottenkloster_zu_Wirzburg.pdf/25&oldid=- (Version vom 1.8.2018)