Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg.pdf/16

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

tanto magis cum etiam Inquisitus omnino neget, se vnquam ad eosdem scripsisse.[1]

Atque hae sunt omnes illae epistolae originales, quae in Cella Inquisiti fuerant repertae, quaeque primam ansam dederunt, ad eum denuntiandum. Cum enim Pater Augustinus eiusdem Confrater, et multum familiaris reperisset fortuito fragmentum chartae, in qua scripta erat ab Inquisito materia de fide suspecta, scilicet contra purgatorium, is vlteriorem informationem sumere cogitauit, ac ingressus clam cellam eiusdem vnam ex dictis litteris offendit, cumque eam perlegisset, rem tanti momenti fore credidit, vt statim ad superiores deferenda esset, idque eo maiore sollicitudine, quo praesentius erat periculum; siquidem omnia iam disposita erant ad eiusdem discessum in Scotiam sub qualitate Missionarii, quem in finem ab ipso etiam Celsissimo Domino nostro licentiam ac benedictionem humiliter implorauit, quae eidem impensa fuit, singulari clementia, juncto principali Viatico, quod postea casu a se perditum fuisse causabatur.

Vnde illico necessarium visum est, cum, vrgente insuper suspicione fugae, secure custodiendum


  1. Dieß klärt sich unten des Weitern auf. P. M. Gordon hatte allerdings an Abt Böhmern geschrieben. Denn Böhmer hatte ihm, wie der Brief desselben erweiset, darauf geantwortet. Ob er den Aufsatz an den Herrn v. Münchhausen, wovon unten auch ein Bruchstück vorkommt, wirklich ausgefertiget und abgesendet habe, ist aber noch zweifelhaft.