Seite:Leben und trauriges Ende des Pater Marianus Gordon, eines gewesenen Benedictiners im Schottenkloster zu Wirzburg (Teil 3).pdf/3

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

Rssimi abbatis benedictio mei, qui ea moderatione ac discretione praeditus est, ut et aequa, quae postulo, agnoscat, et pro viribus promoveat: nihil itaque deest amplius praeter Rssimae Celsitudinis tuae gratiosissimum annutum, quem precibus ardentissimis exoro, Annue, Rssime ac Celme Princeps, humillimae petitioni meae; quod suppliciter peto, da mihi, da Avunculo meo, da Patri ac matri meae, adhuc vivis Parentibus meis, da Patriae, da fidei, ac Catholicis Scotis; mihi libertatem redeundi in Patriam. Si dederit Rssima Celsitudo tua, non tam mihi, quam hisce quos nominavi, immortale beneficium concedet. Adnitar ego omni ope, ut nulla unquam dies tantae mihi collatae Clementiae tuae deleat memoriam, nec aliquando deerunt ad Deum profusae preces meae, ut te Patrem Patriae, subditorum omnium delicias, exterorum admirationem, Imperii sapientissimum et firmissimum columen sospitem quam diutissime, incolumemque servet, quo in voto emorior qui supplex perenno. etc.

Rescriptum Principis die 11 Iulii: ad Consilium Eccles. ad Instantiam Praelati detur petita licentia ad 3 annos.

Commendatitiae et Dimissoriae litterae.

Fridericus Carolus etc. tibi, nobis in Christo dilecto Patri, Mariano Gordon, Presbytero ordinis S. Ben. in Monasterio ad S.