Seite:De Zeumer V2 440.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.

et stabilibus, sive corporalia, sive incorporalia sint, villis, castris, oppidis, fundis, possessionibus restitui debent, citra ullam exceptionem meliorationum, expensarum, sumptuum compensationem, quas moderni possessores quomodolibet obiicere possent, et citra restitutionem mobilium ac se moventium et fructuum perceptorum. Quod vero ad confiscationes rerum, pondere, numero et mensura consistentium, exactiones, concussiones atque extorsiones, intuitu belli factas, attinet, earum repetitio ad amputandas lites utrimque penitus cassata et sublata esto.

87. Teneatur Rex Christianissimus non solum Episcopos Argentinensem et Basileensem, cum Civitate Argentinensi, sed etiam reliquos per utramque Alsatiam Romano Imperio immediate subiectos Ordines, Abbates Murbacensem et Luderensem, Abbatissam Andlaviensem, Monasterium in Valle sancti Gregorii Benedictini Ordinis, Palatinos de Luzelstain, Comites et Barones de Hanaw, Fleckenstain, Oberstain totiusque Inferioris Alsatiae Nobilitatem; item praedictas Decem Civitates Imperiales, quae Praefecturam Haganoënsem agnoscunt, in ea libertate et possessione immedietatis erga Imperium Romanum, qua hactenus gavisae sunt, relinquere; ita ut nullam ulterius in eos Regiam superioritatem praetendere possit, sed iis iuribus contentus maneat, quaecumque ad Domum Austriacam spectabant, et per hunc Pacificationis Tractatum Coronae Galliae ceduntur. Ita tamen, ut praesenti hac declaratione nihil detractum intelligatur de eo omni supremi dominii iure, quod supra concessum est.

88. Item, Rex Christianissimus pro recompensatione partium ipsi cessarum dicto Domino Archiduci Ferdinando Carolo solvi curabit tres Milliones Librarum Turonensium annis proxime sequentibus, scilicet 1649. 50. et 51. in Festo Sancti Ioannis Baptistae, quolibet anno tertiam partem in Moneta bona et proba Basileae, ad manum Archiducis eiusve Deputatorum.

89. Praeter dictam pecuniae quantitatem Rex Christianissimus tenebitur in se recipere duas tertias debitorum Camerae Ensishemianae sine distinctione, sive chirographaria, sive hypothecaria sint, dummodo utraque sint in forma authentica et, vel specialem hypothecam habeant, sive in provincias cedendas, sive in restituendas, vel si nullam habeant, in libellis rationariis receptorum ad Cameram Ensishemianam respondentium usque ad finem Anni millesimi sexcentesimi trigesimi secundi agnita, atque inter credita et debita illius recensita fuerint, et pensitationum annuarum solutio dictae Camerae incubuerit, easque dissolvet, Archiducem pro tali quota prorsus indemnem praestando, utque id aequius fiat, delegabuntur ab utraque parte Commissarii statim a subscripto Tractatu Pacis, qui ante primae pensionis solutionen convenient, quaenam nomina utrique parti expungenda sint.

90. Curabit Rex Christianissimus praefato Domino Archiduci bona fide absque ulla mora et retardatione restitui omnia et singula Literaria Documenta, cuiuscunque illa generis sint, quae Terras eidem restituendas concernunt, quatenus quidem in Cancellaria Regiminis et Camerae Ensishemianae aut Brisaci, vel etiam in custodia Officialium, Oppidorum et Arcium occupatarum reperiuntur.

91. Quod si talia Documenta sint publica, quae cessas etiam terras pro indiviso concernunt, de his Archiduci exempla authentica, quotiescumque requisierit, edentur.

92. Item, ne controversiae inter Dominos Sabaudiae et Mantuae Duces ratione Montisferrati, authoribus inclitae recordationis Ferdinando II. Imperatore et Ludovico XIII. Galliarum Rege, Suarum Maiestatum Parentibus, definitae et terminatae in Christianae Reipublicae perniciem aliquando recrudescant, conventum est, quod Tractatus Cherasci sexto Aprilis Anno Domini 1631. cum subsecuta super eodem Ducatu Montisferrati executione firmus stabilisque in omnibus suis articulis in perpetuum manebit, excepto tamen Pinarolo ac pertinentiis inter Suam Maiestatem Christianissimam ac Dominum Ducem Sabaudiae definitis et Christianissimo Regi Regnoque Galliae acquisitis per peculiares Tractatus, qui eadem stabilitate et firmitate consistent in iis omnibus, quae translationem aut cessionem Pinaroli et pertinentium concernunt. Si

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 440. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_440.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)