Seite:De Zeumer V2 432.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


§ 19. Denique omnium belligerantium in Imperio partium copiae et exercitus dimittantur et exauctorentur, eo tantum numero in suos cuiusque proprios Status traducto, quem quaeque pars pro sua securitate iudicaverit necessarium.

§ 20. Tam exauctoratio vero militiae, quam restitutio locorum ad praefixum tempus eo ordine modoque fiant, de quibus inter Generales Exercituum Duces conveniet, observatis tamen quoad rem ipsam iis, quae in puncto satisfactionis militiae conventa sunt.

Articulus XVII.

§ 1. Pacem hoc modo conclusam promittunt Caesarei et Regii Ordinumque Imperii Legati et Plenipotentiarii, respective ab Imperatore et Regina Sueciae Sacrique Imperii Romani Electoribus, Principibus et Statibus ad formam hic mutuo placitam ratihabitum iri seseque infallibiliter praestituros, ut solemnia ratihabitionum Instrumenta intra spatium octo septimanarum, a die subscriptionis computandarum, hic Osnabrugis praesententur et reciproce riteque commutentur.

§ 2. Pro maiori etiam horum omnium et singulorum pactorum firmitudine et securitate sit haec Transactio perpetua lex et pragmatica Imperii sanctio imposterum aeque ac aliae leges et constitutiones fundamentales Imperii nominatim proximo Imperii Recessui ipsique Capitulationi Caesareae inserenda, obligans non minus absentes, quam praesentes, ecclesiasticos aeque ac politicos, sive Status Imperii sint, sive non, eaque tam Caesareis Procerumque Consiliariis et Officialibus, quam tribunalium omnium Iudicibus et Assessoribus tanquam regula, quam perpetuo sequantur, praescripta.

§ 3. Contra hanc Transactionem ullumve eius articulum aut clausulam nulla iura Canonica vel Civilia, communia vel specialia, Conciliorum decreta, privilegia, indulta, edicta, commissiones, inhibitiones, mandata, decreta, rescripta, litispendentiae, quocunque tempore latae sententiae, res iudicatae, Capitulationes Caesareae et aliae, Religiosorum Ordinum regulae aut exemptiones, sive praeteriti, sive futuri temporis protestationes, contradictiones, appellationes, investiturae, transactiones, iuramenta, renunciationes, pacta, seu dedititia, seu alia, multo minus Edictum anni 1629. [1] vel Transactio Pragensis [2] cum suis appendicibus, aut Concordata cum Pontificibus, aut Interimistica anni 1548. [3] ullave alia statuta, sive politica, sive ecclesiastica decreta, dispensationes, absolutiones, vel ullae aliae, quocunque nomine aut praetextu excogitari poterint, exceptiones unquam allegentur, audiantur aut admittantur, nec uspiam contra hanc Transactionem in petitorio aut possessorio seu inhibitorii seu alii Processus vel commissiones unquam decernantur.

§ 4. Qui vero huic Transactioni vel Paci publicae consilio vel ope contravenerit, vel executioni aut restitutioni repugnaverit, vel etiam, legitimo modo supraconvento et sine excessu facta restitutione, sine legitima causae cognitione et ordinaria iuris executione restitutum de novo gravare tentaverit, sive clericus, sive laicus fuerit, poenam fractae Pacis ipso iure et facto incurrat, contraque eum iuxta constitutiones Imperii restitutio et praestatio cum pleno effectu decernatur et demandetur.

§ 5. Pax vero conclusa nihilominus in suo robore permaneat, teneanturque omnes huius Transactionis consortes universas et singulas huius Pacis leges contra quemcunque sine Religionis distinctione tueri et protegere, et si quid eorum a quocunque violari contigerit, laesus laedentem imprimis quidem a via facti dehortetur, causa ipsa vel amicabili compositioni vel iuris disceptationi submissa.

§ 6. Veruntamen si neutro horum modorum intra spatium trium annorum terminetur controversia, teneantur omnes et singuli huius Transactionis consortes, iunctis

  1. Ferdinands II. Restitutious-Edikt vom 6. März 1629, Khettenhiller, Annales Ferdinandei XI, S. 438 ff.
  2. Prager Friede vom 20/30. Mai 1635, NS. d. RA. IIII, S. 534—548.
  3. Das sog. Interim, Erklärung Karls V. v. 15. Mai 1548, das. II. S. 550—574.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 432. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_432.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)