Seite:De Zeumer V2 425.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.

postuletur Episcopus, nullis vero existentibus natu minoribus, sufficiatur unus ex Principibus regentibus. Illis autem deficientibus, succedat tandem Ducis Augusti posteritas, alternatione, uti dictum, inter ipsam et Catholicos perpetua.

§ 7. Quinto: Teneatur non solum memoratus Dux Ernestus Augustus, sed etiam omnes et singuli ex familia Ducum Brunsvicensium et Luneburgensium Augustanae Confessioni addictorum, in hoc Episcopatu alternatim succedentium, statum Religionis, coetus ecclesiastici totiusque cleri, tam in ipsa urbe Osnabrugensi, quam in reliquis ad hunc Episcopatum pertinentibus ditionibus, oppidis, villis, pagis, omnibusque aliis locis conservare ac tueri, prout superius articulo tertio et perpetua Capitulatione dispositum est.

§ 8. Sexto: Ne etiam durante administratione et regimine Episcopi Augustanae Confessioni addicti circa censuram ecclesiasticorum Catholicorum itemque usum et administrationem Sacramentorum ritu Romanae ecclesiae, ut et caetera, quae sunt ordinis, ulla difficultas aut confusio suboriatur, horum omnium dispositio, quoties alternativa successio in talem Augustanae Confessionis addictum devenerit, Dn. Archiepiscopo Coloniensi velut Metropolitano reservata, adversus Augustanae vero Confessioni addictos plane sublata esto. Caetera Superioritatis et Regiminis iura in civilibus et criminalibus Augustanae Confessionis Episcopo iuxta Capitulationis leges illibata permaneant. Quoties vero Catholicus Episcopus in Episcopatu Osnabrugensi rerum potitur, nihil omnino in Augustanae Confessionis sacra arroget sibi iuris aut obtineat.

§ 9. Septimo: Monasterium seu Praelatura Walckenried, cuius hoc tempore Administrator est Christianus Ludovicus Dux Brunsvicensis et Lüneburgensis, una cum praedio Schawen, perpetuo feudi iure Ducibus Brunsvicensibus et Lüneburgensibus, itidem a Caesarea Maiestate et Imperio cum omnibus pertinentiis iuribusque conferatur, eodem prorsus, quo supra, inter Ducum Brunsvicensium et Lüneburgensium familias succedendi ordine, annullato iure Advocatiae aliisque Episcopatus Halberstadiensis et Comitatus Hohensteinensis praetensionibus omnino sublatis.

§ 10. Octavo: Ducibus quoque Bvunsvicensibus et Lüneburgensibus restituatur Monasterium Gröningense, quod antehac acquisitum Episcopatui Halberstadiensi cesserat; reservatio etiam iuribus, quae dictis Ducibus in Castrum Westerburg competunt, nec minus infeudatio Comiti a Tattenbach a Ducibus facta, eoque nomine initae leges, perinde ut iura crediti et pignoris, Ducis Christiani Ludovici vicario Friderico Schenkio a Winterstädt in Westerburg competentia, sarta tecta maneant.

§ 11. Nono: Debitum a Friderico Ulrico Duce Brunsvicensi et Lüneburgensi cum Rege Daniae contractum et per hunc in Pacificatione Lubecensi Sacrae Caesareae Maiestati cessum, posteaque Caesareae militiae Praefecto Comiti Tyllio donatum, quod attinet, cum moderni Duces Brunsvicenses et Lüneburgenses se ad hoc debitum persolvendum ob plures rationes teneri negaverint, eaque de re etiam per legatos plenipotentiarios Coronae Sueciae instanter actum sit, amore pacis remissio et expunctio totius istius debiti et obligationis dictis Ducibus eorumque haeredibus et Provinciis concessa esto.

§ 12. Decimo: Cum Duces Brunsvicenses et Lüneburgenses Cellensis lineae Capitulo Ratzenburgensi pro sorte 20 000 florenorum annuas pensiones usque dum pependerint, alternatione iam cessante, cessent quoque annuae illae pensiones, abolito prorsus debito, ut et alia quavis obligatione.

§ 13. Undecimo: Ducis etiam Augusti duobus filiis natu minoribus, Antonio Ulrico et Ferdinando Alberto, conferantur duae praebendae in Episcopatu Strasburgensi primo vacaturae; ea tamen conditione, ut dictus Dn. Dux Augustus renunciet praetensionibus suis, quas in unum alterumve canonicatum antehac habuit vel habere poterat.

§ 14. Duodecimo: Viceversa iidem Duces postulationibus et coadiutoriis in Archiepiscopatus Magdeburgensem et Bremensem, itemque Halberstadiensem et Ratzenburgensem,

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 425. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_425.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)