Seite:De Zeumer V2 409.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.

§ 29. XI. Liberae Imperii Civitates, prout omnes atque singulae sub appellatione Statuum Imperii non tantum in Pace Religionis et praesenti eiusdem declaratione, sed et alias ubique indubitate continentur, ita et ex illarum numero eae, in quibus unica tantum Religio anno 1624. in usu fuit, tam ratione Iuris reformandi, quam aliorum casuum Religionem concernentium, in territoriis suis et respectu subditorum non minus ac intra muros et suburbia, idem cum reliquis Statibus Imperii superioribus ius habeant; adeoque de istis generaliter disposita et conventa, de his quoque dicta et intellecta sunto, non attento, quod in iis civitatibus, in quibus praeter Augustanae Confessionis exercitium nullum aliud a magistratu et civibus iuxta morem et statuta cuiusque loci anno 1624. introductum fuit, aliqui Catholicae Religioni addicti cives commorentur, vel etiam in aliquibus capitulis, ecclesiis collegiatis, monasteriis et coenobiis ibidem sitis, immediate vel mediate Imperio subiectis, inque eo statu, qui fuit die prima Ianuarii anno 1624. deinceps quoque cum clero intra praedictum terminum non introducto, et civibus Catholicis pro tempore ibi existentibus, tam active quam passive omnino relinquendis, Catholicae Religionis exercitium vigeat. Ante omnia vero illae Civitates Imperiales, quae sive uni, sive utrique Religioni addictae (et inter has posteriores cumprimis Augusta Vindelicorum, itemque Dünckelspüla, Biberacum, Ravensburgum et Kauffbeura) ab anno 1624. propter Religionem, vel bona Ecclesiastica ante vel post Transactionem Passaviensem et insecutam Pacem Religiosam occupata et reformata vel alias intuitu Religionis in politicis quocunque modo sive extra-, sive iudicialiter, aggravatae sunt, in eum statum, in quo Kalendis Ianuarii praedicti anni 1624. tam in sacris, quam in profanis fuerunt, non minus ac reliqui Status Imperii superiores plenissime reponantur, inque eo, absque ulteriore turbatione perinde atque illae, quae tum temporis adhuc possederunt, aut interea possessionem recuperarunt, usque ad amicabilem Religionum compositionem conserventur. Neutrique [1] partium alteram de Religionis suae exercitio, Ecclesiae ritibus et ceremoniis deturbare fas sit, sed cives pacifice et comiter invicem cohabitent, liberumque Religionis suae et bonorum usum ultro citroque habeant; cassatis rerum iudicatarum et transactarum, litis pendentiarum, aliisque §§ II. et IX. enumeratis exceptionibus; salvis tamen iis, quae Politicorum ratione de Augusta Vindelicorum, Dünckelspüla, Biberaco et Ravensburgo dicto superius § II. disposita sunt.

§ 30. XII. Quantum deinde ad Comites, Barones, Nobiles, Vasallos, Civitates, Fundationes, Monasteria, Commendas, Communitates et subditos Statibus Imperii immediatis, sive ecclesiasticis, sive secularibus, subiectos pertinet; cum eiusmodi Statibus immediatis cum iure Territorii et Superioritatis ex communi per totum Imperium hactenus usitata praxi, etiam ius reformandi exercitium Religionis competat, ac dudum in Pace Religionis talium Statuum subditis, si a Religione Domini territorii dissentiant, beneficium emigrandi concessum [2], insuper maioris concordiae inter Status conservandae causa, cautum fuerit, quod nemo alienos subditos ad suam Religionem pertrahere eave causa in defensionem aut protectionem suscipere illisve ulla ratione patrocinari debeat, conventum est, hoc idem porro quoque ab utriusque Religionis Statibus observari, nullique Statui immediato ius, quod ipsi ratione Territorii et Superioritatis in negotio Religionis competit, impediri oportere.

§ 31. Hoc tamen non obstante, Statuum Catholicorum Landsassii, Vasalli et Subditi cuiuscunque generis, qui sive publicum sive privatum Augustanae Confessionis exercitium anno 1624. quacunque anni parte, sive certo pacto aut privilegio, sive longo usu, sive sola denique observantia dicti anni habuerunt, retineant id etiam imposterum una cum annexis, quatenus illa dicto anno exercuerunt, aut exercita fuisse probare poterunt. Cuiusmodi annexa habentur institutio Consistoriorum, Ministeriorum tam scholasticorum, quam ecclesiasticorum, Ius Patronatus aliaque similia iura, nec minus maneant in possessione omnium dicto tempore in potestate eorundem

  1. Oben Nr. 189, § 27.
  2. Das. § 24.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 409. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_409.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)