Seite:De Zeumer V2 398.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.

Principesque Palatini gavisi sunt, omnibusque documentis, regestis, rationariis et caeteris actis huc spectantibus eidem plenarie restituantur; cassatis iis, quae in contrarium acta sunt, idque autoritate Caesarea effcctum iri, ut neque Rex Catholicus neque ullus alius, qui exinde aliquid tenet, se huic restitutioni ullo modo opponat.

§ 7. Cum autem certae quaedam Praefecturae Stradae Montanae, antiquitus ad Electorem Moguntinensem pertinentes, anno demum millesimo quadringentesimo sexagesimo tertio pro certa pecuniae summa Palatinis cum pacto perpetuae reluitionis impigneratae fuerint: ideo conventum est, ut hae Praefecturae penes modernum dominum Electorem Moguntinensem eiusque in Archiepiscopatu Moguntinensi successores permaneant, dummodo pretium pignerationis sponte oblatum infra terminum executioni conclusae Pacis praefixum parata pecunia exsolvat caeterisque, ad quae iuxta tenorem literarum oppignerationis tenetur, satisfaciat.

§ 8. Electori quoque Trevirensi, tanquam Episcopo Spirensi, Episcopo item Wormatiensi, iura, quae praetendunt in bona quaedam ecclesiastica intra Palatinatus Inferioris territorium sita, coram competenti iudice prosequi liberum esto, nisi de his inter utrumque Principem amice conveniatur.

§ 9. Quod si vero contigerit Lineam Guilhelmianam masculinam prorsus deficere, superstite Palatina, non modo Palatinatus Superior, sed etiam dignitas Electoralis, quae penes Bavariae Duces fuit, ad eosdem superstites Palatinos, interim simultanea investitura gavisuros redeat, octavo tunc Electoratu prorsus expungendo; ita tamen Palatinatus Superior hoc casu ad Palatinos superstites redeat, ut haeredibus allodialibus Electoris Bavariae actiones et beneficia, quae ipsis ibidem de iure competunt, reservata maneant.

§ 10. Pacta quoque gentilitia inter domum Electoralem Heidelbergensem et Neoburgicam, a prioribus Imperatoribus super Electorali successione confirmata, ut et totius Lineae Rudolphinae iura, quatenus huic dispositioni contraria non sunt, salva rataque maneant.

§ 11. Ad haec, si quae feuda Iuliacensia aperta esse competenti via iuris evictum fuerit, ea Palatinis evacuentur.

§ 12. Praeterea, ut dictus Dominus Carolus Ludovicus aliquatenus liberetur onere prospiciendi fratribus de appennagio, Caesarea Maiestas ordinabit, ut dictis suis fratribus quadringenta Imperialium thalerorum millia intra quadriennium, ab initio anni venturi millesimi sexcentesimi quadragesimi noni numerandum, expendantur, singulisque annis centena millia solvantur una cum annuo censu, quinque de centum computatis.

§ 13. Deinde tota Domus Palatina cum omnibus et singulis, qui ei quocunque modo addicti sunt aut fuerunt, praecipue vero ministri, qui ei in hoc conventu aut alias operam suam navarunt, ut et omnes Palatinatus exules, fruantur Amnestia generali supra descripta pari cum caeteris in ea comprehensis iure et hac transactione singulariter in puncto gravaminum plenissime.

§ 14. Vicissim dominus Carolus Ludovicus cum fratribus Caesareae Maiestati obedientiam et fidelitatem, sicut ceteri, Electores Principesque Imperii, praestet, ac insuper Palatinatui Superiori pro se et haeredibus suis, tum ipse, tum eius fratres, donec ex linea Guilhelmiana haeredes legitimi et masculi superfuerint, renuncient.

§ 15. Cum autem de eiusdem Principis Viduae Matri Sororibusque praestando victalitio et dote constituenda mentio iniiceretur, pro benevolo Sacrae Caesareae Maiestatis in Domum Palatinam affectu promissum est, dictae Viduae Matri pro victalitio semel pro semper viginti thalerorum Imperialium millia, singulis autem Sororibus dicti Domini Caroli Ludovici, quando nuptum elocatae fuerint, dena thalerorum Imperialium millia nomine Suae Maiestatis exsolutum iri. De reliquo vero ipsis idem Princeps Carolus Ludovicus satisfacere teneatur.

§ 16. Comites in Leiningen et Daxburg saepe dictus Dominus Carolus Ludovicus

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 398. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_398.jpg&oldid=- (Version vom 11.7.2016)