Seite:De Zeumer V2 091.jpg

Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


mittent nuncios. (13) Item promisimus, quoniam sepe indigemus, ut in quocumque loco colloquium indixerimus, domini et civitates suos sollempnes nuncios mittent illos quatuor qui ad hoc deputati sunt vel partem eorum, secundum quod tractatus negocii tunc agitantis expetit; qui plena auctoritate a suis civitatibus super ordinandis quibuslibet perfruantur et ibidem statuta suis civitatibus revelabunt. Omnes vero cum nunciis civitatum equitantes vel ad ipsos venientes pacem habebunt, ita quod nullo iudicio occupari possunt. (14) Item inhibuimus, quod nulla civitatum sibi assumat cives non residentes, quod vulgo appellatur paleburger. (15) Item promisimus firmiter, quod si quis coniuratorum pacis pacem infregerit, nos vellemus celerius contra eum quam contra extraneum procedere et ipsum ad emendam sufficientem compellere. (16) Item promisimus, nos et dominos coniuratos invicem fideliter litteris nostris premunire super omnibus, que percepimus de emulis nostris vel de aliis qui nobis obesse possunt, ut maturo nobis consilio provideamus. (17) Item statuimus, ut nullus presumat curias aut domos clericorum secularium, religiosorum quorumcumque, griseorum, nigrorum, alborum monachorum vel monialium, et aliorum religiosorum, cuiuscumque sint ordinis, ingredi violenter aut ab eis hospicia, victualia aut servicia aut qualiacumque contra eorum requirere voluntatem aut ullatenus extorquere. Si quis autem hoc temere duxerit attemptandum, reputandus et iudicandus est tamquam pacis publicus violator. (18) Item statuimus, quod quelibet civitatum ab hiis, qui pacem nondum iuraverunt, sibi vicinis et propinquis quibuscumque exiget et requiret, ut pacem iurent; quod si facere neglexerint, a pace segregati erunt penitus et exclusi, ita ut nullus pacem in personis et rebus eorum, si contra eos quisquam fecerit, violet aut perturbet. (19) Item volumus, quod omnes coniuratores tam domini quam civitates et alii se preparent adeo decenter et honorifice armati, ut cum neccesse habuerimus et super hoc requisiti fuerint, omni hora paratos inveniamus. (20) Item statuimus, quod civitates de Moseila usque ad Basileam centum naves bellicas et civitates inferiores quingentas naves bellicas honestas et cum sagittariis preparent, et quelibet civitas pro posse se decenter et potenter cum armis, equitariis et peditibus preparet.


III. Zweiter Mainzer Bundestag. — 1255, Juni 29.

(1) Item anno Domini MCCLV. in festo apostolorum Petri et Pauli convenientibus nunciis dominorum ac civitatum confederatarum in Mogontia, presente domino de Waldekn imperialis aule iusticiario, statuimus firmiter sub pena decem marcarum Coloniensium ad fabricam cuiusque civitatis, ubi hoc infringetur, videlicet quod nullus Iudeus plus quam duos denarios ad septimanam de libra reciperet in eadem quantitate de Coloniensi, Hallensi et Argentoratensi. Si vero ad annum cum ipso pactaretur vel conveniretur, Iudeus recipere debeat quatuor uncias de libra, et sic de singulis. Opus enim erat hiis institutis, quia christiani usurarii excommunicantur et per iudicium ad restituendas usuras coartantur.

(2) Item deposuimus ibidem cives, qui dicuntur palburger, totaliter et de pleno, ita quod de cetero nulla civitatum tales habebit vel recipiet. Illi vero, quos recepimus vel recepturi sumus, residebunt nobiscum una cum uxoribus et familia ipsorum cottidie per totum annum, excepto tamen quod temporibus messium exibunt una cum uxoribus suis ad rus pro colligenda annona in vigilia sancte Margarete, et non revertentur usque in diem Laurentii, ita tamen quod medio tempore relinquant in domibus suis familiam competentem, neque carebunt domus eorum igne et fumo et erunt aperte secundum consuetudinem domorum que inhabitantur. Item tempore autumpnali in die sancti Mauricii poterunt exire ad rus similiter per tres septimanas vinum suum

congregando, domibus eorum sicut est prehabitum procuratis.

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Quellensammlung zur Geschichte der Deutschen Reichsverfassung in Mittelalter und Neuzeit.Tübingen: Verlag von J.C.B. Mohr (Paul Siebeck), 1913, Seite 91. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:De_Zeumer_V2_091.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)