Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.
488.

1376. August 28. Fürst Johann II von Anhalt bewidmet den Altar der h. Martinus und Erhard in der Marienkirche zu Dessau mit einer Hufe Landes zu Oster-Kothen.

In nomine Domini amen. Nos Johannes providencia divina prineeps in Anhalt et comes Asschanie omnibus et singulis Christi fidelibus, ad quorum noticiam presens scriptum pervenerit, salutem in vero hominum salutari. Quia cum nichil sit tempore instabilius et humana vita fragilius et labilis memoria in vita transitoria mundi fluetu- antis, est igitur necessarium successoribus, consultum et commodum, ut res geste de- scribantur, ne ignorancia posterorum acta fidelia seniorum in oblivionem transeant ipsorum pio proposito et salubriori consilio rite ordinata. Quare notum fore cupimus universis et singulis presentibus et futuris, quod vere pietatis instinetu, in honorem almi creatoris nostri et gloriose virginis genitricis Dei Marie et omnium sanetorum, viam salutis nostre, fidelium predecessorum et successorum in elemosinarum semine devotius pretendentes, libere ac mature dedimus, appropriavimus, damus et presentibus appropriamus ad altare sanetorum Martini et Herardi confessorum in ecclesia parrochiali sancte Marie in Dessow unum mansum situm in campis ville Osterkothene, quem mansum Johannes de Kleptzk olim tenuit a nobis in feodo, cum omnibus iuribus, fructibus, pertinentiis et suis libertatibus, que nobis, successoribus nostris et heredibus aut cuiquam nostro nomine possent competere et expeti in futurum. Et dictum mansum ad usum possessoris altaris memorati funditus appropriando presentibus assignamus inviolabiliter et temporibus perpetuis ad ipsum per- tinendum, unde maturo et libero arbitrio nostro de consensu et pleno posse nostrorum heredum et successorum abrenunciamus et legitime cedimus pro parte nostra et successo- rum nostrorum iuri, proprietati et libertati seu impetitioni, que nobis et heredibus seu successoribus in manso prefato actenus competere poterant vel possent quomodolibet in futurum. In quorum premissorum evidens memoriale et firmum testimonium nos prineeps memoratus nostrum sigillum secretum presentibus voluntarie duximus appendendum. Actum et datum anno incarnationis dominice millesimo tricentesimo septuagesimo sexto, feria quinta proxima post Bartholomei..

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive su Zerbst: das an einem Pergamentbande angehängt gewesene Siegel ist verschwunden.

489.

1376. August 30. Coswig. Fürst Johann II von Anhalt bewidmet die Marienkirche zu Dessau mit einer Hufe Landes bei Köthen.

In nomine patris et filii et spiritus sancti Johannes Dei gratia comes de Anhalt universis has litteras inspecturis salutem in Domino sempiternam. Quoniam diminute sunt a filiis hominum veritates, sagaciter est inventum, ut ea, que temporaliter geruntur, scripturarum testimonio perpetuam capiant firmitatem. Hinc est quod tarn presentes quam futuros scire volumus, quod vere pietatis instinetu, in honorem et reverentiam

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 4. Dessau: Emil Barth, 1879, Seite 340. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_4_340.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)