Diese Seite wurde noch nicht korrekturgelesen. Allgemeine Hinweise dazu findest du auf dieser Seite.

et assignavit pensionen) unius chori siliginis post mortem suam ad quoddam beneficium, quod dominus Johannes decanus in ecclesia nostra noviter instituit in remedium suorum peccatorum', Predictam vero pensionem emit suis sumptibus et expensis super quo- dam molendino prope Cerwist, quod vulgariter de Wendemole nuncupatur, et fuit iam pluribus annis in possessione pacifica tollendi et percipiendi dictam pensionem absque contradictione qualibet, qua gaudere debet ad tempora vite sue, et ipsam in ea tuere volumus et debemus, in quantum nobis est possibile, ex eo et pro eo, quod proprietas dicti molendini ad nostram ecclesiam dinoscitur pertinere.

Actum et datum anno Domini m°.ccc°.lxx primo, feria quarta proxima post diem Pon- ciani2 virginis, nostri capituli sub sigillo.

Aus dem Original im Stadtarchive eu Zerbst, mit dem an einem Pergamentbande hängenden Capitelssiegel des Stiftes S. Nicolai eu Magdeburg. — 1. S. no. 416. — 2. So im Orig. wohl statt: Potentiane.

418.

1371. Juli 10. Magdeburg. Erzbischof Albrecht III von Magdeburg verkauft dem dortigen Domcapitel, unter welchem auch Gerhard von Wederde, sein Dorf Welschleben.

Nos Albertus Dei gratia sanete Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus--vo- lumus esse notum et recognoseimus--, quod nos villam nostram Welsleve-- vendidimus honorabilibus, devotis et dilectis viris Hermanno de Werberghe preposito, Gherardo de Wederden decano totique capitulo ecclesie nostre predicte Magdeburgensis --pro sexcentis marcis argenti Brandeburgensis---. Huius rei testes sunt: nobilis Albertus de Hakeborne, strennui milites Meynhardus de Schyrstede, Marquardus de Dobrimiliz magister curie nostre, Conradus Bonyke, Ludolfus de Alvensleve ac Bern- hardus de Sprone, et quam plures alii fide digni.

Datum Magdeburg, anno Domini m°.ccc°.lxx primo, deeima die mensis Julii. Aus dem Magdeburger Copialbuche im Haus- und Staatsarchive eu Zerbst.

419.

1371. August 24. Dessau. Fürst Johann II von Anhalt bekundet die Ueberweisung verschiedener Getreide- und Geldgefälle zu Steigermarke und Bucko an das Frauenkloster zu Coswig seitens des dortigen Pfarrers Nicolaus, ordnet die Vertheilung dieser Einkünfte an die Nonnen zu seiner Verwandten Anniversarien und verzichtet auf sein Eigenthumsrecht an denselben.

In nomine Domini amen. Nos Johannes Dei gracia prineeps in Anhalt et comes Asschanie universis Christi fidelibus, ad quos presens scriptum pervenerit, salutem in eo, qui est hominum vera salus. Necessaria est rerum gestarum descriptio, ne posteri, oblivione moti, denegare valeant maturo consilio stabilita. Notum igitur esse volumus

Empfohlene Zitierweise:
Verschiedene: Codex diplomaticus Anhaltinus/Band 4. Dessau: Emil Barth, 1879, Seite 283. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_4_283.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)