1320. September 5. Rudolf der Weisse und Heinrich Gebrüder Ritter von Freckleben verkaufen unter der Bedingung einer lebenslänglichen an ihre Schwester Mechtild und deren Tochter Margareta von Wartenberg, sowie an die Töchter des Ritters von Vlogel und an Zacharia von Halle zu zahlenden Leibrente zwei Hufen und ebensoviel Höfe zu Porten dem Kloster Mehringen.
In nomine Domini amen. Rodolfus dictus Albus ac Heinricus fratres et milites dicti de Vrekeleven universis hanc litteram visuris seu audituris salutem in eo, qui est omnium vera salus. Prudentum virorum provida consideratio stabilivit, ut quidquid in suis factis firmiter perhenniterque permanere decrevissent, litteris autenticis ac voce testium roborarent. Notum igitur esse volumus tam presentibus quam futuris, quod nos voluntate nostra libera et de consensu heredum seu coheredum nostrorum, quorum consensus de iure vel de facto ad hoc fuerat requirendus, duos mansos totidemque areas sitos in campis et in villa vulgari locutione Porte nominata vendidimus cum omni iure et proprietate venerabili collegio sanctimonialium in Meryngen pro quadam pecunie summa favorabiliter persoluta perpetuo possidendos, sub hac forma videlicet, ut precordialissima Mechtildis soror nostra necnon Margareta, filia sororis nostre, dicta de Wartenberg, unam marcam, Sophya et Herllyn filie strennui militis dicti. Vlogel dimidiam marcam et Zacharia dicta de Hallis dimidiam marcam annis singulis percipiant ad tempora vite sue inpedimento quolibet postposito et remoto. Post obitum vero predictarum, ad quodcunque officium prefata pecunia assignata fuerit per easdem, libere pertinebit. Ut igitur huiusmodi contractus in suo robore iugiter ac inviolabiliter perseveret, dari iussimus presentem paginam prefato collegio sigillorum nostrorum munimine roboratam. Testes huius rei sunt: Rodolfus dictus Niger, Heyningus dictus Suphrange, Heynricus Vlogel, Johannes de Loterstede milites; frater Fridericus dictus de Karlstorf, Alexander prior ibidem, frater Thylo Textor1, et alii quam plures clerici ac layci fide digni.
Datum per manus fratris Ottonis de Franconya, anno Domini millesimo trecentesimo vicesimo, feria sexta ante nativitatem beate Marie virginis gloriose.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 263. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_263.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)