1314. Graf Otto II von Ascharien schenkt dem Kloster Michaelstein eine Localität zu Hercksdorf neben dem sogenannten Klint.
Otto Dei gratia comes Ascharie et princeps de Anehalt omnibus Christi fidelibus salutem in eo, qui est omnium vera salus. Quoniam teste Salomone1 generatio preterit et generatio advenit, necesse est ea, que ab hominibus aguntur, sic scripto confirmari, ut perpetuo perseverent. Hinc est quod nos dedimus sancte Marie virginis conventui in Lapide sancti Michaelis bona voluntate et permissione unanimi consensus rurensium tam in Winnighe quam in Herkestorp commorantium locum situm in campis Herkestorp de communi tractu, qui vergit de loco, qui vocatur Clint, et porrigit usque ad prefatos campos Herkestorp tangendo duo iugera Conradi de Rivo, eternaliter ipso frui ita, ut via, que ducit per predictos terminos, obstruatur et fossatum ultra eosdem terminos fodiatur. Ut autem hec nostra liberalis donatio a nostris successoribus inviolabiliter observetur, huic scripto sigillum nostrum duximus apponendum in argumentum validum premissorum. Testes huius sunt: dominus Bethmannus scriptor, Konemannus de Hoym et miles quidam cognomento Dughe et Hinricus miles filius Ghernodi, et Johannes advocatus.
Datum anno Domini mo.cccmo decimo quarto.
1315. Februar 9. Zerbst. Die Aebtissin Agathe des Nonnenklosters zu Zerbst und der dortige Klosterconvent verkaufen Güter in Klein-Wizch an das Heiligegeistspital zu Dessau.
Nos Agathes Dei gratia abbatissa, Sophia priorissa totusque conventus sanctimonialium in Cerwist omnibus hanc litteram inspecturis orationes in Domino sempiternas.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 191. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_191.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)