ibidem proprietatem sexaginta iugerum lignorum sitorum circa montem, qui vocatur Jerdesberch, que quidem iugera Bertoldus et Otto fratres dicti de Welpesleve
ecclesie et infirmis predictis rationabiliter vendiderunt, cum omni iure, quo nos dictam
proprietatem possedimus, dedimus perpetuo possidendam. Ut autem collatio predicta
sive donatio rationabiliter et inviolabiliter observetur a nobis et nostris successoribus,
presentem litteram dedimus et nostro sigillo fecimus communiri. Testes etiam huius
sunt: venerabilis dominus Hinricus sancte Magdeburgensis ecclesie electus dictus de
Anahalt, nobilis vir dominus Gardunus de Hademersleve avunculus suus, ac strennui
viri Hennigus de Monte, Borchardus de Monte, Albertus de Monte, Lodewicus de Elvelingerodhe, Hinricus marscalcus, Allexander Stumpo, Otto Gogravius, Hermannus de
Bornekere milites, famuli vero Heynemannus kamerarius, Arnoldus de Jersleve, Hinricus de Redere, Hinricus Gernodi, et quam plures alii fide digni.
Datum Ascharie, anno Domini mo.cococo quinto, in die sancti Laurencii martiris gloriosi.
1305. August 10. Der Edelherr Albrecht von Hakeborn bewidmet das Kloster Mehringen mit einer Hufe Landes zu Aschersleben.
In nomine Domini amen. Albertus nobilis dictus de Hakeborne omnibus imperpetuum. Ne oblivio, que noverca veritatis est, mentes fidelium ad lites concitet et iniurias inducat, opportunum est, ut facta hominum per testimonium et scripti seriem ad memoriam revocentur. Hinc est quod universis Christi fidelibus, quibus presens scriptum exhybitum fuerit, cupimus notum esse, quod Lutherus et Henningus fratres dicti Rachen mansum unum cum omnibus pertinenciis suis situm in campo Ascharie, quem de manu nostra tytulo tenuerunt feodali, nobis libere resignarunt et nos cum consensu dilectorum patruelium nostrorum, videlicet Alberti et fratrum suorum, necnon sororum suarum ac omnium coheredum nostrorum predictum mansum donavimus ecclesie in Meringen pro remedio animarum nostrarum nec non animarum progenitorum nostrorum iure proprietatis perpetuo libere possidendum. Ut igitur hec donatio inviolabilis et inconvulsa perpetuo perseveret, presentem paginam super hoc confectam dedimus sigillorum nostri nec non predicti patruelis nostri munimine roborandam. Testes sunt: dominus Volradus nobilis de Valkenstein, Bethmannus de Hoyme, Johannes dictus Butterberch, Bruno de Heiligental milites, nec non ceteri fide digni. Datum anno Domini mo.ccco. quinto, in festo sancti Laurencii martiris gloriosi.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 72. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_072.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)