de Bodendich, Bethemannus de Hoiem milites, dominus Conradus plebanus forensis ecclesie in Quetlingeburch, dominus Johannes sancti Blasii, dominus Heinricus sancti Egidii, dominus Thidericus nove civitatis ibidem plebani, et alii quam plures tam clerici quam laici fide digni.
Acta sunt hec Quethelingeburch, anno Domini millesimo trecentesimo tertio, quarto Nonas Augusti.
1303. August 23. Schloss Wanzleben. Graf Albrecht I von Anhalt bezeugt zugleich mit Richard und Gumpert von Alsleben die Ueberlassung von sechs Hufen Landes zu Sibbesdorf an das Frauenkloster Plötzke seitens des Edelen Hennig von Gattersleben.
Nos Albertus Dei gratia comes de Anehalt necnon Richardus et1 Gumpertus dicti de Alsleve recognoscimus per presentes et ad memoriam presencium et futurorum volumus pervenire, quod constituti coram nobis nobilis Hennigus de Gatersleve, filius quondam Hennigi de Gatersleve, ac discretus vir Johannes prepositus sanctimonialium in Plozzeke, Brandeburgensis dyocesis1, predictus vero nobilis Hennigus suo libero arbitrio et bona voluntate pro se suisque heredibus et eius filiis, nepotibus et omnibus ab1 eo et eis imperpetuum descendentibus tradidit, dedit et concessit prefato preposito vice et nomine predictarum sanctimonialium et ecclesie in Plozzeke sex mansos et proprietatem mansorum eorundem sitos prope villam Sibberekestorp, solventes annis singulis sex choros cum dimidio choro siliginis et avene, omni titulo, iure et modo, quo melius potuit, predicto preposito vice et nomine dicte ecclesie in Plozzeke stipulante prenarratos mansos a supradicta ecclesia in Plozzeke iure dominii ac proprietatis perpetuo possidendos. Si vero, quod absit, prefata ecclesia in Plozzeke in predictis mansis, prout supra narratum est, tractu temporis defectum pacietur, nos antedicti Richardus et Gumpertus pro eo exnunc ut extunc stabimus et per presentes promittimus, si opus fuerit, predicte ecclesie in Plozzeke dictos mansos auctorizare et disbrigare. Testes omnium predictorum sunt: Hinricus de Plozzeke, Bernardus de Nigrip, Conradus Slichtig de Rozlowe, et alii fide digni. In robur et firmitatem supradictorum et ut inconvulsa singula permaneant, sigilla nostra presentibus duximus appendenda.
Datum et actum apud castrum Wanzsleve, anno Domini millesimo ccco tercio, in vigilia beati Bartholomei apostoli.
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 3., Dessau: Emil Barth, 1877, Seite 44. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_3_044.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)