Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


pheodali, item unum in villa Scadenleve, quem …1 Storm similiter a nobis pheodali tytulo tenuit, et dimidium ibidem situm, quem nos liberum possedimus et solutum, hos tres mansos ab illustri domino comite Alberto2 de Anahalth pheodali tytulo tenuimus et eidem domino cum omni iure et cum omnibus suis pertinentiis, in villis scilicet et in campis, resignavimus ipsosque donandos ecclesie Lapidis santi Mychahelis per presencia resignamus. Recognoscimus etiam, quod eosdem mansos exemptos ab omni iure secularis dominii prefatus nobilis dominus Albertus2 memorate ecclesie Lapidis sancti Mychahelis donavit cum integritate omnis iuris ac cum omnibus suis appenditiis, videlicet areis, pratis, pascuis et ceteris suis pertinentiis in villis et in campis perpetuo possidendos. Huius autem rei testes sunt: comes Bernardus de Anehalth et comes Henricus Halberstadensis ecclesie canonicus; Henricus Struz, dominus Everko dictus Kruch, dominus Bernardus3 de Alvensleve, et quam plures alii fide digni. Datum anno Domini mo.cco.lxxxxvijo.

Aus dem Original im Landeshauptarchive zu Wolfenbüttel: die drei angehängt gewesenen Siegel sind abgeschnitten. - 1. Orig. hat hier eine leergelassene Stelle. - 2. Orig. nur: Al. - 3. Orig. nur: Ber.


843.

(Um 1297.) Die Aebtissin Irmingard II von Gernrode verleihet, um die Kosten ihrer Investitur und Bestätigung zu decken, einige Güter aus dem Klosterallode zu Badeborn an den Quedlinburger Bürger Heinrich Zabel und dessen Familie.

In nomine Domini amen. Irmengardis Dei gratia abbatissa in Gerenrode omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris in perpetuum. Cum pro investitura regalium obtinenda nec non electionis in nos facte confirmatione finaliter consumenda tantorum premeremur onere debitorum, ut de reditibus bonorum nostrorum fideiussores nostros de manibus creditorum et ab usuris Judeorum statutis terminis eximere non possemus, nostrum adeuntes conventum petimus ab eodem, ut ad liberationem tam gravium debitorum infeudandi aliqua pro pecunia ecclesie nostre bona suam nobis prebeat licentiam et assensum. Qui discretione provida considerans ministerialibus nostris assumptis, videlicet Friderico dapifero, Rodolpho pincerna, Alberto et Heidenrico de Cokstede, Bertramo de Egelen, ipsos consuluit super eo. Communicate hinc inde consilio nostris postulationibus voluntario annuentes assensu octo mansos allodii de Padeburno pro pecunia concedi feudaliter admiserunt. Unde notum esse volumus universis, quod nos Henrico civi de Quedlinburg dicto Zabel nec non uxori eiusdem Gertrudi et pueris suis Bernardo, Henrico, Theoderico, Gertrudi et Margarete tres mansos de predictis allodii bonis in Padeborne cum advocatia et omni alia utilitate, tam infra villam quam extra, iure1 concessimus feodali, warandiam concessions huiusmodi plenam et integram prestantes. Ne igitur contra memoratum Henricum et heredes ipsius in posterum possit dubietas exsuboriri, presentes litteras sigillis nostris munitas eis ad cautelam dedimus. Huius rei testes sunt: Gerhardus custos, Salomon et Herbordus ecclesie nostre canonici, Fridericus dapifer, Rodolphus pincerna, Burchardus de Gerstorp, Jordanus frater eius, Bertrammus de Egelem, Albertus et Heidenricus de Cocstede.

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 587. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_587.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)