Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


eciam, quod cum procuratoribus dicte ecclesie taliter dinoscitur placitatum, quod domine claustri antedicti singulis annis et in perpetuum in anniversario prefati militis domini Tylonis et sue uxoris domine Huede, in crastino videlicet assumpcionis beate Marie, pro salute suarum animarum refectionem habere debent corporalem de redditibus dicti mansi et talem: ad illam diem cuilibet domine dabitur una simula, duo ova et unus crucus bone cerevisie, ut … anime prescripte earum suffragiis et oracionibus eo uberius consolentur, alii vero redditus dicti mansi usibus ecclesie ascribentur. Ut autem dicta donacio et ordinacio nostra robur optineat perpetue firmitatis, presens sriptum conscribi iussimus et sigillorum nostrorum munimine roborari. Testes vero huius rei sunt: honorabiles viri milites nostri dominus Everko Krug, Johannes Geizman, Heydenricus Stripan, famulus vero Hynricus de Nuenburch, et quam plures alii milites et famuli fide digni.

Datum Berneburch, anno Domini mo.cco.xcvj, in die beati Thome apostoli.

Aus dem hie und da beschädigten Original im Staatsarchive zu Magdeburg: Siegel verschwunden. Die Jahreszahl, im Orig. undeutlich, könnte auch mo.cco.xciij gelesen werden, doch scheint die Urkunde im Hinblick auf die no. 818 zu 1296 zu gehören.


820.

1296. Herzog Albrecht II von Sachsen bezeugt, dass das von ihm dem römischen Könige resignierte Dorf Gross-Mennewitz von diesem dem Nicolaistifte zu Aken geschenkt worden sei.

Nos Albertus Dei gratia Saxonie, Angarie, Westfalie dux et comes in Bren recognoscimus per presentes, quod, cum Conradus de Wrentz civis in Aken villam, que vocatur Magnum Menatz, cum viginti duobus mansis ad dictam villam pertinentibus, quos a nobis in feudo tenuerat, in nostris manibus resignasset, nos ad instantiam Thylonis1 de Qualendorff capellani nostri, canonici ecclesie sancti Nicolai in Aken, prefatam villam cum dictis mansis et omnibus attinentiis tam in pascuis quam virgultis serenissimo domino Romanorum regi resignavimus, qui prefata bona cum omni utilitate, proprietate et fructu memorate ecclesie munificentia regali donavit. In premissorum argumentum sigillum nostrum presentibus duximus apponendum. Actum anno Domini millesimo ducentesimo2 nonagesimo sexto.

Aus dem Copiale ecclesie s. Nicolai Aquensis (no. LII) im Staatsarchive zu Magdeburg. - 1. Mspt: Thylo. - 2. ducentesimo von späterer Hand hinzugefügt. - Die Ueberschrift dieser Urk. lautet im Copialbuche: Littera super 22 mans. in villa Memwitzt. Mennewitz liegt ¾ Stunden westlich von Aken.


821.

1296. Ascharien. Graf Otto I von Ascharien bewidmet das Kloster Adersleben mit einer Hufe Landes im Felde zu Klein-Wederstede, welche der Ritter Johann von Berg von ihm zu Lehen besessen hat.

Nur in diesem Regest aufzufinden gewesen. S. Kunze Kl. Adersleben p. 31.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 573. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_573.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)