Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


814.

1296. October 28. Johann von Waldeser und seine Söhne Dietrich und Heinrich verkaufen dem deutschen Orden einen Hof und anderthalb Hufen Landes zu Börnecke, von denen eine halbe Hufe vom Grafen Albrecht I von Anhalt zu Lehen ging.

In nomine sancte et individue trinitatis amen. Nos dominus Johannes de Waldeshere et Theodericus et Hinricus filii mei recognoscimus et protestamur tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis, quod fratribus domus Theutonice alteram dimidium mansum et curiam in Bornikere vendidimus cum omnibus attinentiis voluntate heredum nostrorum pro xx marcis, adiuncta proprietate unius mansi a nobis. Insuper et rogavimus dominum nostrum comitem Albertum de Anehalt, quod contulit isdem fratribus proprietatem dimidii mansi de predictis bonis. Ut autem ista rata permaneant, sigillorum nostrorum appensione et munimine decrevimus roborare. Huius rei testes sunt: dominus Albertus Slichtinc et dominus Fredericus frater eius milites, Hinricus de Tortun, Borchardus de Stasvorde, frater Godefridus Crůch provincialis Saxonie, frater Wernerus commendator de Danstorp, frater Echardus plebanus de Burowe, frater Fredericus de Mosecowe, frater Wernerus de Hekelingen, et alii quam plures fide digni. Datum anno Domini mo.cco.xco.vjo, vo Kalendas Novembris.

Aus dem Original im Landeshauptarchive zu Wolfenbüttel, mit den an Pergamentbändern anhängenden Siegeln Johanns und Dietrichs von Waldeser (s. no. 707).


815.

1296. November 5. Coswig. Die Grafen Albrecht I und Heinrich von Anhalt bewidmen das Haus des Deutschritterordens zu Burow mit einer halben Hufe Landes zu Börnecke, welche Dietrich von Waldeser von ihnen zu Lehen trug.

In nomine Domini amen. Donationes nostras pariter et indulta ideo scripture testimonio roboramus, ne contingant in posterum novis inventionibus immutari. Sciant igitur tam posteri quam presentes, nos Albertum et Hinricum Dei gratia comites de Anhalt pro nostrarum animarum remedio et salute dimidii mansi in villa Borneker siti, quem dominus Theodericus1 de Waldesere noster fidelis per longi temporis intervallum a nobis tytulo optinuit feodali, donasse proprietatem domui seu curie cruciferorum in Burowe pleno iure perpetuis temporibus possidendam. In cuius rei testimonium presentem paginam nostri sygilli munimine fecimus insigniri. Huius autem donationis testes sunt: idem dominus Theodericus1 de Waldesere, et quam plures alii fide digni. Datum Kozswic, anno Domini mo.cco.xco.vjo, Nonas Novembris.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst, mit dem an einem Pergamentbande hängenden, in zwei Theile zerbrochenen Reitersiegel des Grafen Albrecht I (Taf. VI. 4). - 1. Orig. nur: Th. - Vergl no. 814.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 570. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_570.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)