Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


660.

1289. December 18. Rom, Santa Maria Maggiore. Papst Nicolaus IV beauftragt den Bischof von Halberstadt, bezüglich der Ehe des Grafen Otto I von Ascharien mit Hedwig von Breslau, der Wittwe des Landgrafen Heinrich von Thüringen, nachträglich Dispens zu ertheilen.

Nicolaus episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri Volrado1 episcopo Halberstadensi salutem et apostolicam benedictionem. Exhibita nobis dilectorum filiorum nobilis viri Ottonis comitis Ascharie ac principis in Anehalt et dilecte in Christo filie nobilis mulieris Hedewigis, germane ducis Vrezlavie, tue diocesis, petitio continebat, quod ipsi dudum, licet scirent, quod quondam Henricus lantgravius Turingie, primus vir eiusdem Hedewigis, dum vixit, in quarta consanguinitatis linea predicto comiti attinebat, nichilominus tamen in facie ecclesie per verba de presenti sollempniter matrimonium ad invicem contraxerunt et carnali postmodum copula subsecuta plures filios et filias procrearunt. Cum autem Otto et Hedewigis predicti nequeant absque suarum animarum periculo in ipso matrimonio remanere, nobis humiliter supplicarunt, ut, cum ex huiusmodi matrimonii separatione, si eam fieri contingeret, gravia possent inter ipsorum consanguineos et amicos odia et in illis partibus scandala suscitari, vastationes quoque terrarum ex eis hinc inde ac alia dampna rerum et personarum ac etiam animarum pericula provenire, super hoc eis providere de oportune dispensationis beneficio misericorditer dignaremur. Nos igitur, qui salutem querimus singulorum et libenter Christi fidelibus quietis comoda procuramus, volentes obviare scandalis et periculis supradictis, gerentes quoque de circumspectione tua fiduciam in Domino pleniorem, quia tu de facto et facti circumstanciis habere poteris noticiam certiorem, presentium tibi auctoritate committimus et mandamus, quatenus, si premissis veritas suffragetur et timeatur de periculis, que narrantur, super quibus tuam intendimus conscientiam onerare, cum prefatis Ottone et Hedewige, quod impedimento huiusmodi non obstante in sic contracto matrimonio inter eos remanere licite valeant, auctoritate nostra dispenses, prout tua circumspectio viderit expedire, prolem susceptam et suscipiendam ex eis legitimam nuntiando. Datum Rome, apud sanctam Mariam maiorem, xv Kalendas Januarii, anno secundo.

Aus dem lib. regest. Nicolai IV, an. II. ep. 707 fol. 269, im Vaticanischen Archive, mit der Ueberschrift: Episcopo Halberstadensi, ut cum Ottone comite Ascharie et Hedewige germana ducis Vrezlavie super matrimonio dispenset - 1. Mspt. statt des Namens nur Punkte.


661.

1289. December 27. Erfurt. Der Erzbischof (Gerhard II) von Mainz beauftragt den Bischof Volrad von Halberstadt, gegen die das Kloster Gernrode bedrückenden Vögte einzuschreiten.

Venerabili in Christo fratri domino Halberstadensi episcopo nos Dei gratia sancte Moguntinensis sedis archiepiscopus, sacri imperii per Germaniam archicancellarius, salutem

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 466. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_466.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)