Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


582.

1285. April 4. Ascharien. Die Grafen Otto I und Heinrich III von Ascharien schenken dem Kloster Hecklingen 4½ Hufen Landes und eine Wiese zu Hecklingen.

In nomine sancte et individue trinitatis amen. Ne ea, que aguntur in tempore, ne simul cum fluxu temporis evanescant, expedit, ut scripturarum testimonio perhennentur. Hinc est quod nos Otto et Henricus Dei gratia comites Ascharie et principes in Anehalt omnibus audituris presencia seu visuris volumus notum esse, quod nos unanimi consensu proprietatem quatuor mansorum cum dimidio et unius prati in campo Hekelighe ecclesie sancti Georrii et conventui sanctarum monialium eiusdem ecclesie, in Hekelighe videlicet, liberaliter donavimus perpetuo possidendam. Testes vero dicte donacionis sunt: dominus Johannes de Monte et dominus Arnoldus eiusdem nominis, Olricus marscalcus et dominus Hinricus suus filius, dominus Theodericus1 et Bertrammus1 milites dicti de Hekelighe, et quam plures alii fide digni. Ne autem de dicta donacione nostra legitima dubium valeat suboriri et ut in perpetuum maneat inconvulsa, presentem paginam conscribi fecimus sigillorum nostrorum munimine roboratam. Datum Ascharie, anno Domini mo.cco.lxxxovo, pridie Nonas Aprilis.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: die an Pergamentbändern anhängenden Siegel der Aussteller (Taf. II. 2 und IV. 1) mehr oder minder beschädigt. - 1. Orig. nur: Th. - 2. Orig. nur: Ber.


583.

1285. April 30. Lippene. Graf Albrecht I von Anhalt über die Gründung und Bewidmung der Kirche zu Rudersdorf.

In nomine Domini amen. Albertus Dei gratia comes de Anehalt omnibus, ad quos productum fuerit presens scriptum, salutem in Domino sempiternam. Cum largitio elemosinarum sit secundum lavacrum recidivantium ad peccatum, nobis, qui proni ad malum sumus, necessarium est, ut per has denuo renascamur. Noverint igitur universi, quod nos una cum coheredibus nostris, videlicet Heinrico et Syffrido ac Hermanno, nostris fratribus predilectis, in remedium animarum nostrarum et nostrorum antecessorum cultumque divinum ad extollendum conferimus ac damus ecclesie in Roderstorp trium mansorum proprietatem, quos pietate moti dominus Heinricus de Ztene, Theodericus de Clegviz, Martinus Bem eidem ecclesie resignarunt, ut per hoc plenarie sit exemta quicquid iuris aut consuetudinis ecclesia Capelle, ad quam pertinebat, primitus tenebatur. Quorum duo siti sunt in Roderstorp, tertius vero in villa Bozstorp, qui pertinet ad ecclesiam iam prefatam. Volumus autem perpetuo firmiter observari, ut predicti tres mansi sint privilegiati ac excepti ab omni advocatia, servicio seu exactione, que de ipsis facte fuerant vel possent fieri de futuro. Adicimus etiam de consensu Johannis nunc plebani ecclesie iam memorate, ut quarta et sexta ac diebus dominicis et festivis divina ibidem

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 413. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_413.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)