Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


sorciantur. Si autem feodarii eiusdem ville predictis dominis Friderico1 et Ottoni1 nec vendere nec dimittere vellent bona sua, prepositus, qui tunc fuerit pro tempore, prenominatis dominis dabit duas marcas ratione proprietatis et eadem bona, cum poterit, comparabit. Insuper domini sepedicti Fridericus1 et Otto1 se obligaverunt cum fideiussoribus positis presencialiter conscriptis, scilicet domino Henrico1 de Ysenburch4, domino Bernardo5 de Wůlve, Ottone filio domini Friderici1 et Cunrado filio fratris eorundem, quod dominus Albertus comes de Anhalt dictus de consensu fratrum suorum et omnium, quorum interest, libere debet dare dominabus in Ankona proprietatem dicte ville, scilicet Molenstede, et omnia, que ad ipsam spectant, perpetuo possidendam. Si vero aliquo casu prepediente, quod absit, fieri non posset, prefati domini Fridericus1 et Otto1 una cum suis fideiussoribus civitatem Aquis intrabunt non exituri, donec dominabus beate virginis in Ankona et earum preposito tunc essenti satisfaciant de pecunia, si forsitan ab eis aliqua6 receperint. Verum ne aliqua pars manum retrahat, hec carticula est sigillis presentibus roborata. Ceterum domini de Rozlowe iam sepius nominati una cum filiis suis villam predictam cum bonis aliis dominarum tempore necessitatis, in quantum poterunt, defensabunt.

Acta sunt hec anno Domini mo.cco.lxxxoijo, v Kalendas Octobris.

Aus zwei Abschriften des XIV Jahrhunderts in Urkundenform auf Pergament, an deren einer (A) ein Siegel gehangen hat, im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst. - 1. Im Mspt. überall nur die Anfangsbuchstaben. - 2. B: Ankona. - 3. B: quoque. - 4. B: Ysenborch. - 5. A und B nur: Ber. - 6. So im Mspt.


541.

1282. November 29. Der Magister Heinrich, Canonicus zu Aken, bevollmächtigt seinen Mitcanonicus Engelbert von Gommern, seine Präbende im Stifte zu verwalten.

Illustribus principibus dominis suis Johanni et Alberto1 ducibus Saxonie necnon viris in Christo sibi dilectis …1 decano et capitulo ecclesie conventualis in Aken magister Heinricus canonicus eiusdem ecclesie sincerum et paratum in omnibus obsequium. Cum ecclesie iam predicte in Aken non valeam, Deus novit, deservire, prout deceret, sub residencia personali, licet in omni commodo et profectu ipsius et personarum eiusdem desiderem semper esse expositus et paratus, idcirco Deum habens pre oculis hac in parte do potestatem viro discreto domino Engelberto de Gummere concanonico meo, de quo gero fiduciam in Domino singularem, ut deliberato consilio cum consensu predictorum …1 decani et capituli ordinet et disponat de predicta prebenda mea et de me ac de commodo meo atque de statu meo in hac parte quidquid duxerit disponendum, scientes quod ipsius specialiter et decani et capituli ordinationi et dispositioni confidenter in omnibus me committo, gratum et ratum habiturus, quidquid per ipsos ordinatum et dispositum fuerit hac in parte.

Datum anno Domini mo.cco.lxxx secundo, vigilia beati Andree apostoli.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg: Siegel verschwunden. - 1. Orig. statt der Namen nur Punkte.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 387. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_387.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)