Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


statuii ordinari, ea tamen nobis potestate reservata, ut, si iam dicta ecclesia sancti Wicperti necessitate urgente vel qualicunque modo exigente mansum prescriptum vendere decreverit, prius eundem nobis vel domine salam nostram recipienti emendum exhibeat, ita tamen, quod quantitatem pecunie ab eodem Friderico1 nobis datam non excedat. Ceterum notum esse cupimus universis, quod sepe dictus Fridericus1, quamdiu vivit, uti et gaudere debet proventibus memoratis. Cum autem ab hac vita Domino disponente discesserit, duo maldera ad officium domus infirmorum et duo maldera ad procurandum lumen, quod fieri statuit de die in dicta ecclesia, annuatim dabuntur. De sex vero malderis residuis in anniversariis trium personarum, videlicet patris et matris eiusdem Friderici1, conventui sepe dicte ecclesie fiet consolatio specialis. Idem vero Fridericus1 tertie persone loco substituetur. Ad huius rei evidenciam et robur perpetuo valiturum presentem litteram conscribi et sigilli nostri impressione fecimus communiri. Testes sunt: Bertrammus plebanus forensis ecclesie, Johannes plebanus de Orden, Otto quondam plebanus in Marsleve; laici vero Theodericus pincerna, Otto camerarius, Theodericus dictus Marroch milites, et alii quam plures. Datum anno gratie mo.cco.lxxvjo, indictione quarta, nono Kal. Julii.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an einem Pergamentbande hängenden Siegel der Ausstellerin. Gedr. ab Erath cod. dipl. Quedl. 259-260 (ex orig.) ohne Tagesdatum. - 1. Orig. nur: F.


482.

1276. Juli 7. Delz. Graf Siegfried I von Anhalt schlichtet als erwählter Schiedsrichter einen Streit zwischen dem Bischofe Friedrich I von Merseburg und dem Grafen Konrad von Bren über die Gerichtsbarkeit der zur Merseburger Propstei gehörigen Dörfer.

Nos Sifridus Dei gratia comes de Anhalt omnibus hanc paginam inpecturis volumus esse notum, quod omnem dissensionis scrupulum, qui inter venerabilem in Christo patrem dominum Fridericum Mersburgensem episcopum ex una et illustrem comitem Cunradum de Brenen super iurisdictione seu iudicio villarum prepositure Mersburgensis, videlicet Preternic, Kapowe, Nuzeliz et utriusque Chumeriz, ex parte altera vertebatur, translata in nos a partibus arbitraria potestate iuribusque partium hincinde auditis et diligenter discussis, ipsis partibus presentibus et consentientibus, arbitrando diffinivimus et exnunc tenore presentium diffinimus decernentes, quod iam dictus comes de Brenen in villis et campis villarum predictarum nichil iuris seu iurisdictionis habet ita, quod de hiis, que in villis vel campis premissis committuntur, se nullatenus intromittere debet, etiamsi actores coram ipso vellent deponere questionem. Tres tamen seniores dictarum villarum ad iudicium suum in Wicin ibunt ter in anno et iudici suo dictabunt sententias sine vara. In cuius rei memoriam presens scriptum sigilli nostri appensione fecimus communiri.

Actum in Delz, anno Domini mo.cco.lxxvj, Non. Julii, presentibus nobili viro domino Wernero de Hademarsleven, Ottone de Zorbeke, Bodone et Ottone fratribus de Ilburc,

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 348. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_348.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)