Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


fiunt in tempore, labuntur cum ipso, nisi robore scripturarum et proborum virorum testimonio eternentur. Volentes igitur, ut facta nostra optineant validum firmamentum, ideoque presentibus protestamur, quod litonibus nostris civitatis Ascharie et villarum Badenstede et Errekesleve talem gratiam dedimus, ut nulli advocatorum nostrorum post mortem eorundem ab heredibus suis plus quam dimidiam marcam a manso litonico studeant acceptare, hanc quantitatem ultra predictum debitum nullatenus transcendentes. Pro qua donatione nobis et dilectis pueris nostris triginta duas marcas … erogarunt, adiicientes, quod filia superstes tamquam filius eandem gratiam in bonis litonicis consequatur. Ceterum … aut necessitate succumbente et emptor advocato nostro pro porrectione unum fertonem de manso litonico ministrabit et eandem, quam nostri litones, gratiam consequetur. Huius nostre rationabilis donationis testes sunt milites nostri, qui huic ordinationi libere interfuerunt: Johannes Magnus de Monte Heinrici filius, Johannes de Monte Iwani filius, Johannes de Winninge, Ulricus marescalcus et advocatus noster Theodericus de Conre. Ne autem super hiis possit in posterum ulla dubietas suboriri, has litteras tam sigillo nostro quam filiorum nostrorum fecimus communiri.

Datum Ascharie, anno Domini mo.cco. septuagesimo quinto.

Aus dem Original im Stadtarchive zu Aschersleben: an Pergamentstreifen angehängt sind die Siegel: 1) der Gräfin Mechtild (Taf. I. 4.), 2) ein Bruchstück des Siegels ihrer Söhne (Taf. II. 1.). Die Urkunde ist theilweise beschädigt: die Lücken sind im Texte, wo sie sich leicht ergänzen liessen, cursiv gedruckt, sonst offen geblieben. — Gedr: Beckmann H. d. F. Anhalt II. 74.


469.

1275. Die Grafen Gebhard und Burchard von Mansfeld überlassen dem Marienkloster vor Aschersleben das Eigenthum einer Hufe Landes und einer Hofstelle zu Neinstedt.

Nos Givehardus et Burchardus comites de Mansvelt omnibus Christi fidelibus hanc litteram inspecturis salutem in eo, qui est salus omnium. Ne series rerum gestarum alicuius industria sive fraude aboleri valeat, necesse est, ut testium adminiculo, scripturarum testimoniis perhennetur. Hac nos racione ducti tam presentibus quam posteris declaramus, quod nos proprietatem unius mansi et unius aree in villa Ninstide damus conventui, qui iacet iuxta Aschariam, quem dominus Fredericus dedit cum filia sua perpetuo possidendum, presentibus militibus Henrico dicto Stoz, Conrado dicto Rekke, Henrico de Ekenthorp, Tiderico de Helbere, fratribus Rubigines dictis de Mansvelt, cappellano Ludolfo de Mansvelt, Hermanno de Bennenthorp. Nos autem, ut tenemur, dampno ecclesie cavere volentes, et ne eciam in posterum aliquibus super eo dubium oriatur, presentem paginam conscribi fecimus et sigilli nostri munimine roborari. Acta sunt hec anno Domini mo.cco.lxxovo.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg, mit dem an einem Pergamentbande hängenden (Helm-) Siegel des Grafen Gebhard.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 340. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_340.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)