Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


Datum Magdeburg, anno Domini mo.cco.lxxiiijo, iijo Nonas Martii, pontificatus nostri anno septimo.

Aus dem Magdeburger Copialbuche im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst.


433.

1274. März 10. Magdeburg. Bischof Konrad II von Magdeburg trifft Bestimmungen zur Aufbesserung der Präbenden und der Baukasse des dortigen Domstiftes, zum Theil auch aus den Capitel-Pfarreien, wie derjenigen zu Freckleben, und den mit dem Domstift verbundenen Propsteien, darunter auch derjenigen S. Wiperti zu Nienburg.

In nomine sancte et individue trinitatis amen. Conradus Dei gratia sancte Magdeburgensis ecclesie archiepiscopus universis presentibus et futuris imperpetuum. Licet incremento ecclesiarum quarumlibet dicioni nostre undique deditarum vigili diligentia studeamus et earum promotioni, quam possumus, omnem opem apponamus et operam efficacem, peramplius tamen sancte matris nostre Magdeburgensis ecclesie defectibus tenemur sollerter intendere et sublimationi eius curam paterne sollicitudinis exhibere, memores, quod cuti nostre coniunctior sit subucula quam tunica exterior vestitura. Cum igitur devoti nobis filii fratres nostri capituli, plerumque nobiles sui generis linea, tam pro reverentia honorabilis nostre matris ecclesie quam ex natura alti sanguinis soleant expensis multociens onorari gravibus tenuesque sint in prebendarum proventibus, ut gratia hospitalitatis honorabiles personas respicere ac pauperes Christi colligere minus sufficiant, quam deceret, tali indigentie duximus consulendum. Insuper nobilis structura seu fabrica nostri monasterii de sumptuoso opere laudabiliter inchoata detestatur inanitionem pecunie, sine qua nichil potest proficere, dolet suos parietes non protendi, gemit bases similiter vix fundari nec stilos erigi, capitella desuper non extolli, testudines tardius quam expediat arcuari, ut ad consummationem operis de tecto nulla fiat adhuc mentio, moram et deperditionem temporis videtur deplangere, stratum pavimentum exhibet aliquociens madidum et parietes sepe suos ostentat ingruente pluvia latrinosos. Huic siquidem indigentie necessarium est succurrere, ut premisse. Nos itaque augmento fructuum prebendalium de maturo capituli nostri consilio insistere cupientes, in nostro generali capitulo statuimus ordinantes, quod, sicut ab antiquo, sic in prebendis annus gratie deserviat et cedat defuncto, et adiecimus, quod sequentis anni fructus prebendales nostro capitulo debeantur et fabrice dividendi sub equa utrimlibet portione, scilicet ut ad emendationem prebendarum sequestretur medietas fructuum et in usum fabrice medietas alia ministretur. Item quamvis obedientiarius de commissis sibi obedientiis facto servitio seu divisione denariorum consueta inter fratres presentes tollere consueverit fratrum absentium portiones, deinceps contentus erit medietate denariorum, qui occasione fratrum absentium superaverint, et reliquum soli capitulo exhibebit. Ad hec si obedientiarius aliquis in die beati Mauritii ante maiorem missam decesserit, participationis obedientiarum immunis erit et obedientie illius anni capitulo cedent ac operi. Si vero post missam vel infra missam maiorem in eodem festo obedientiarius moriatur, sicut in prebenda

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 312. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_312.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)