Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


367.

1269. Der Prior Bertram zu Haselndorf bezeugt, dass sein Kloster dem Kloster Michaelstein eine Hufe Landes zu Hercksdorf verkauft habe.

Universis Christi fidelibus presencia inspecturis Bertrammus miseratione divina prior in Haselendorp1 salutem et orationes in Domino Jhesu Christo. Notum facimus tam presentibus quam futuris, quod nos adhibito consilio discretorum mansum unum proprietatis ecclesie nostre situm in Herrekesdorp urgente aliqua gravi et evidenti necessitate ecclesie Lapidis sancti Michahelis pro xxti marcis vendidimus perpetuo libere possidendum. Ne vero hanc eorum emptionem contingat in posterum irritari, presens scriptum sigillo nostro munitum prefate dedimus ecclesie ad cautelam. Testes huius facti sunt: dominus episcopus Halberstadensis Vulradus, prior de Mansfelde; dominus Johannes de Winnigge et dominus Johannes de Monte milites, et alii quam plures. Datum anno Domini mo.cco.lxoixo.

Aus dem Original im Landeshauptarchive zu Wolfenbüttel: das angehängt gewesene Siegel abgefallen und verschwunden. - 1. Lag in dem späteren Aschersleber oder Froser See.


368.

1269. Bischof Volrad von Halberstadt bestätigt den Verkauf einer Hufe Landes zu Hercksdorf seitens des Klosters Haselndorf an das Kloster Michaelstein.

Volradus1 Dei gratia Halberstadensis ecclesie episcopus universis fidelibus hoc scriptum intuentibus salutem in Domino. Presentibus protestamur, quod dominus Bertrammus prior in Haselendorp ob debita et necessitatem domus sue de nostra consciencia et consilio mansum unum in Herrekesdorp situm ecclesie Lapidis sancti Michahelis cum omni iure vendidit perpetuo possidendum. Quod factum ne a quoquam possit in posterum irritari, presentem paginam sigilli nostri testimonio roboramus. Actum anno gratie moccolxoixo.

Aus dem Original im Landeshauptarchive zu Wolfenbüttel: das an einem Pergamentbande hängende Siegel ist nur noch in einem Bruchstücke vorhanden. - 1. Orig. nur V. - Vergl. no. 367.


369.

1269. Rodger, Prior zu Mansfeld, bezeugt den Verkauf einer Hufe Landes zu Hercksdorf seitens des Klosters Haselndorf an das Kloster Michaelstein.

Universis Christi fidelibus presens scriptum intuentibus Rodegerus Dei gratia prior in Mansvelt cum orationibus salutem in Domino. Presentibus protestandum duximus,

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 266. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_266.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)