Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


suis pecoribus pascua habeant in communi ita, quod de pecoribus utriusque partis dampna non recipient frumenta civium predictorum. Si autem evagari contigerit pecora inter eadem frumenta, ibidem cives, quorum sunt frumenta, ea, si voluerint, captione pignoris detinebunt. Pecora antedictarum villarum trium, scilicet Luderdeburg, Escherstede et Rodenvorde, circa villam Swemmer eundo et redeundo viam communem habebunt, que ad communem utilitatem transeuntibus patebit, pro qua via dabuntur duo talenta cere in festo luminum sancte Marie a magistro molendini in Escherstede ad ecclesiam in Swemmer. Item hoc adiecimus, quod cives de Swemmer paludem ibidem cum omni usufructu libere possidebunt. Ne autem super hac compositione alicui in posterum dubium oriatur, presens scriptum sigilli nostri munimine duximus roborandum. Testes huius rei sunt: Wernerus vicedominus Magdeburgensis, Henricus prepositus in Hekelingen, Burchardus plebanus in Rodenvorde, Theodiricus Passer et Nicolaus canonici ecclesie sancte Marie in Magdeburgk; Everhardus de Suseliz, Hinricus et Guncelinus de Wanzleve, Fredericus Malder, Conradus de Cocstede, Sifridus de Hondorp, Hinricus de Bornekere milites; Rodolphus Hake, Conradus filius Marsilii, Johannes Meygerus cives de Swemmer, Rodolphus et Gevehardus cives de Luderdeburg, Johannes de Biere et Gevehardus cives in Rodenvorde, et quam plures alii fide digni. Acta sunt hec in villa Rodenvorde, anno gracie moccolxix, in vigilia beati Andree apostoli.

Aus dem Copialbuche des Klosters U. L. Frauen (no. XXXVI) im Staatsarchive zu Magdeburg.


366.

1269. Nienburg. Abt Hermann von Nienburg schenkt dem Kloster Michaelstein 2½ Hufen Landes zu Winningen.

Viris religiosis ac discretis domino abbati totique capitulo Lapidis sancti Michaelis Hermannus1 Dei gratia abbas Nienburggensis cum orationibus promtam ad honores et beneplacita voluntatem. Tenore presencium protestamur, quod nos de consensu conventus nostri ad peticionem domini Johannis et domini Rodolfi de Winnige, fidelium nostrorum, duos mansos et dimidium proprietatis nostre sitos in Winnige vobis et vestro monasterio condonavimus absque ulla contradictione iure perpetuo possidendos. Super quo facto presentes2 litteras sigilli nostri appensione fecimus roborari. Datum Nienburg, anno Domini mo.cco.lxoviiijo.

Aus dem Original im Landeshauptarchive zu Wolfenbüttel, mit dem an einem Pergamentstreifen hängenden, gut erhaltenen Siegel des Ausstellers (Taf. XIV. 3). - 1. Orig. nur: Her. - 2. Orig: presentem.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 265. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_265.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)