Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


216.

1255. (Januar-September.) Die Aebtissin Gertrud von Quedlinburg bekundet die Uebereignung einer Hufe Landes zu Hoim seitens des Quedlinburger Ministerialen Eckard von Meisdorf an das Marienkloster auf dem Münzenberge.

In nomine Domini amen. Gertrudis Dei gratia Quidelingeburgensis abbatissa omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris in perpetuum. Etsi quelibet actiones utiles et honeste, ne oblivionis detrimenta sustineant, litterarum adminiculis merito fulciantur, ea tamen, que ad animarum remedia salubriter fuerint ordinata, digna sunt devotiori studio memorie commendari. Hinc est quod ad notitiam universorum Christi fidelium volumus pervenire, quod Ekkeardus de Meistorp, nostre ministerialis ecclesie, saluti sue providens in futurum mansum unum sue proprietatis in Hoiem solventem novem modios tritici et octo solidos de areis annuatim ecclesie sancte Marie virginis in Monte de consensu legitimorum suorum heredum in nostra presentia constitutus pia contulit voluntate. Cuius donationem approbatam nostri prosecutione favoris duximus confirmandam cum advocatia ipsius mansi nobis a fideli nostro et consanguineo comite Sifrido de Blankenburch libere resignata, quam ecclesie dedimus supradicte. De proventibus itaque iam dicti mansi providit idem Eggeardus taliter ordinandum: sex modii ad usus ipsius ecclesie communes annis singulis provenire debebunt; tres vero modii et totidem solidi cedent in anniversario prefati Ekkeardi ad consolationem conventus specialiter infra claustrum; quinque solidos habebit domina, quecunque pro tempore deputata fuerit, ad ipsum anniversarium procurandum. Ut autem dies obitus sepedicti Ekkeardi apud eandem ecclesiam annuatim in perpetue commendationis memoria teneatur et huiusmodi donatio circa eam inconvulsa permaneat et illesa, presens scriptum exinde confectum sibi contulimus sigilli nostri munimine roboratum. Et ego comes Sifridus de Blankenburch sigilli mei appensione protestor, quod advocatiam pretaxati mansi domine abbatisse manibus cum omni iure, quod ex ipsa michi posset competere, resignavi. Huius rei testes sunt: Tidericus pincerna noster, Otto camerarius, Wernerus sone, Hermannus Maroch, Johannes de Wederstede, Henricus de Aqua, Johannes Cnotel, Olricus Balbus, Henricus de Groninge, Fridericus de Arnesten, Conradus Crispus et Gerrardus frater ipsius, Bartoldus de Marsleve, Bartoldus de villa occidentali, ecclesie nostre ministeriales, et alii quam plures. Datum anno dominice incarnationis mo.cco.lvo, indictione xiija.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg: an Pergamentbändern angehängt das Siegel der Ausstellerin und dasjenige des Grafen Siegfried von Blankenburg. - Gedr: ab Erath cod. dipl. Quedl. 205 (ex orig.) - Wegen ind. xiij vor September ausgestellt.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 164. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_164.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)