Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


204.

1253. Bernburg. Die Grafen Otto und Friedrich von Valkenstein tauschen mit dem Grafen Heinrich II von Ascharien, Fürsten von Anhalt, und dessen Bruder, dem Grafen Bernhard I, Ministerialen.

Otto et Fridericus Dei gratia comites de Valkenstein omnibus hanc litteram inspecturis salutem. Ut ea, que geruntur in tempore, firmiori diligentia solidentur, necesse est ea scripture testimonio commendari. Ad notitiam igitur deveniat singulorum, quod nos de consensu avunculi nostri, nobilis viri comitis Sifridi de Blankenburch, Juttam filiam Diderici militis de Wespellen et filium eiusdem femine Johannem, qui nobis iure fidelitatis attinebant, contulimus illustri viro Henrico comiti Ascharie et principi de Anhalt pro Sophia filia advocati de Plotzke Bertrammi et Hinrico filio eiusdem femine, qui nobis vice versa cesserunt in restaurum ita, quod Johannes domino comiti Bernhardo cedat ulterius et mater eius iam dicta domino Henrico comiti memorato. Ut igitur huius facti commutacio inviolabilis in perpetuum perseveret, dignum duximus hanc paginam sigilli nostri munimine diligentius insigniri testibus, qui hoc viderunt et audierunt, nichilominus annotatis, quorum nomina sunt hec: comes Sifridus de Blankenburch, Henricus de Bůc, Heidenricus et frater suus, Tidericus de Welpesleve, Gilbertus milites, Burchardus Stripanus et Johannes frater suus, Henricus de Gatersleve, Olricus de Wedestorp et frater suus Henricus, Henricus Leo de Hademersleve, Hermannus de Clepz, Arnoldus de Redere, et alii quam plures milites et servi. Datum Berneburg, anno gratie m.cc.l.iij.

Aus einer alten Copie im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst.


205.

1254. Mai 14. Mittelhausen. Markgraf Heinrich von Meissen bewidmet in Gegenwart des Grafen Bernhard I von Anhalt das Kloster Lausnitz mit dem Eigenthum eines bisher von denen von Lobdaburg zu Lehen getragenen Gutes zu Loebersitz (Loberschiz).

--- Datum Mittelhusen, anno Domini mo.cco.liiij, pridie Idus Maii, duodecime indictionis. Huius rei testes sunt: comes Bernardus1 de Anehalt, burchravius Henricus1 de Donin, burchravius Hermannus1 de Novo Castro et Hermannus1 suus filius, burchravius de Kirchberc, Albertus2 dapifer de Burne, Henricus1 advocatus de Glizberc; Johannes plebanus de Smidehausen; Henricus miles de Smidehausen; magister Conradus1 nostre curie notarius et Johannes scriptor; Petrus de Queschiz, Theodericus de Rakowe, et alii plures.

Vollständig aus dem Orig. gedr: Liebe zufäll. Nachlese zu Heinrichs des Erleuchteten Lebensbeschreibung 64-65. - 1. Orig. überall nur die Anfangsbuchstaben. - 2. Orig. nur: Al.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 157. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_157.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)