Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


195.

1252. April 7. Halle. König Wilhelm erlaubt auf Bitten der Grafen Heinrich II und Bernhard I von Ascharien dem Reichsministerialen Bertram von Hoim, zwei seiner Söhne der Abtei Quedlinburg als deren Ministeriale zu übergeben.

Wilhelmus Dei gratia Romanorum rex semper augustus universis sacri imperii fidelibus presentes litteras inspecturis gratiam suam et omne bonum. Etsi celsitudo regalis cunctis se exhibeat liberalem, eorum tamen vota et preces promptius debet admittere, qui eius gratiam sibi vendicant suorum exigentiis meritorum. Hinc est quod nos, volentes dilecto fideli nostro Bertrammo1 militi castellano in Wegenleve, ministeriali nostro et imperii, obtentu illustrium virorum Heinrici2 et Bernardi2 comitum Ascharie et principum de Hanalt nobis supplicantium pro eodem, gratiam facere specialem, sibi presentium auctoritate concedimus, ut liceat sibi duos de pueris suis legitimis, natis sive nascendis, conferre seu submittere ecclesie de Quidelingeburg ad habendum et tenendum ipsos tanquam suos ministeriales et perpetuo possidendum. Si quis autem contra hanc concessionem nostram ausu temerario venire presumpserit, gravem celsitudinis nostre offensam se noverit incursurum. Huius rei testes sunt hii: venerabilis Gerardus2 Maguntinensis archiepiscopus, Heinricus2 Spirensis electus imperialis aule cancellarius; predicti Heinricus2 et Bernardus2 comites Ascharie dilecti principes nostri, nobiles viri Adolfus2 comes de Waldeke, Wernerus2 de Bollant, Arnoldus3 de Wesmale; Sifridus et Bertrammus fratres milites de Hogem, et alii quam plures. In cuius rei testimonium presentes litteras exinde conscribi et sigillo maiestatis nostre iussimus communiri.

Datum Hallis, vij Idus Aprilis, indictione x, anno Domini moccolo secundo.

Aus dem Original im Staatsarchive zu Magdeburg: das an rothen und gelben Seidenfäden angehängt gewesene Siegel ist verschwunden. - Gedruckt: ab Erath cod. dipl. Quedl. 192 (ex orig.). Vergl. Böhmer no. 3938 und regg. Wilhelmi no. 128. - 1. de Hogem vel Hoim. - 2. Orig. nur die Anfangsbuchstaben. - 3. Orig. nur: Ar.


196.

1252. Mai 17. Ascharien. Die Grafen Bernhard I und Siegfried I von Ascharien und deren Brüder, Hermann Propst zu Halberstadt und Magnus Propst zu Lebus, bestätigen ihres verstorbenen Vaters Schenkung der Kirche zu Paschleben an das Collegiatstift zu Coswig.

Nos Bernardus et Sifridus Dei gratia comites Ascharie et principes de Anehalt, nos Hermannus Halberstadensis et Magnus Lubucensis prepositi, fratres eorundem, omnibus hanc paginam inspecturis recognoscimus et tenore presencium protestamur, quod donacionem patris nostri bone memorie, quam fecit de ecclesia in Pazleve ad collacionem nostram spectante conventuali ecclesie beate virginis in Cozwic ad prebendam

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 151. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_151.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)