Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


devotione ad salutem animarum fidelium ordinantur, necesse est scriptis contra versucias malignantium et varios incursus futurorum eternari, ne more fluentis aque cum tempore a memoria hominum elabantur. Eapropter notum esse cupimus universitati fidelium tam presencium quam futurorum, quod tam prece fidelium quam spe mercedis eterne et pro reverentia intemerate virginis illius, que ingeniti patris sui et filii unigeniti filia est et mater, proprietatem sitam trium mansorum in Hogem ecclesie in Lapide sancti Michaelis cum omni fructu inde proveniente in campo vel in villa cum conniventia tocius capituli contulimus perpetuo possidendam, quam comes Hogerus de Valkenstein a nobis in iure tenuit feudali et contulit nobis resignando, ut usibus fratrum deinceps deserviat die noctuque Domino famulantium in ecclesia memorata. Huius rei testes sunt: Johannes abbas loci illius, Johannes camerarius, Petrus celerarius; laici comes Hogerus de Valkensten, Johannes de Crozuc, Wernerus filius, Bernardus Ethiops, Petrus Aurifex, et alii quam plures.

Acta sunt hec in Magdeburg, anno Domini moccolo, indictione viij, Nonas Februarii. Ne autem super isto aliqua dubietas possit in posterum provenire, hanc litteram testimonialem inde scriptam contra varios futurorum incursus ad validum firmamentum et ad cautele firmitatem ecclesie iam dicte duobus sigillis, nostro videlicet et ecclesie nostre, equo animo duximus roborandam.

Aus dem Original im Landeshauptarchive zu Wolfenbüttel: die Siegel verschwunden. Gedr: ab Erath cod. dipl. Quedl. 182 (ex orig.). - Vergl. no. 185.


187.

1250. August. Propst Johann von Hagenrode löst 1½ Hufen Landes von Otto von Nachterstedt gegen andere Güter ein.

In nomine Domini Johannes prepositus in Hagonroht totumque capitulum eiusdem ecclesie. Moris est usitati et consuetudinis approbate, illa plerumque litterali testimonio commendare, que secundum ritum idoneum ac racionabilem disponuntur. Noverint itaque tam posteri quam presentes, Johannem1 dictum prepositum mansum et dimidium trium librarum restauramine a possessionibus Ottonis de Nachterstede enodatum et eundem Johanni eiusdem loci2 consensu tocius capituli tribus coris tritici porrexisse, verumtamen dicto Ottoni ac Bodoni suo fratri v iugera et dimidium pratum et aream extra villam contulisse in hunc modum, ut a predictis duo solidi annis singulis in festo Margarete censualiter restaurentur. Huius rei testes sunt: Bertrammus sacerdos et monachus, Bodo de Vrose, Johannes de Nachterstede, Heinricus filius Ricmanni de Gatersleve. Ne igitur super tali ordinacione aliquis in posterum dubitacionis articulus oriatur, presentem litteram nostri sigilli apensione duximus roborandam. Datum anno incarnacionis dominice mo.cco.lo, mense Augusti.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: das angehängt gewesene Siegel verschwunden. - 1. Orig. nur: Jo. - 2. So im Orig: es fehlt hier offenbar ein Wort.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 146. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_146.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)