Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


148.

1240. Abt Gebhard von Nienburg und der dortige Klosterconvent verzichten gegen eine Summe Geld zu Gunsten des Klosters Marienthal auf ihre Ansprüche bezüglich des Dorfes Vitzenrode im Harz.

In nomine Domini universis Christi fidelibus paginam hanc visuris Gevehardus Dei gratia abbas ac humile collegium ecclesie Nienburgensis suarum instantiam orationum. Noveritis universi, quod, cum olim venerabiles viros abbatem et conventum de Valle sancte Marie super quadam villa in Nemore sita, que dicitur Vicenrode, in causam per litteras apostolicas traxissemus, nos tandem bonorum virorum studio accedente omni iuri et actioni, que nobis super villa prefata competebat, renunciavimus, recepta ab eis, predictis abbate videlicet et conventu, pecunie quadam summa. Ne igitur super his in futurum aliqua ambiguitas oriatur, presentem paginam conscriptam appensione sigillorum nostrorum duximus roborandam. Huius rei testes sunt: ego Gevehardus abbas, Heithericus prior, Johannes cellerarius, Fridericus cantor, Ernestus hospitalarius, Everhardus camerarius, et cuncti fratres nostri. Actum anno gratie millesimo ducentesimo quadragesimo.

Aus dem Original im Landeshauptarchive zu Wolfenbüttel, mit den an Pergamentbändern hängenden, gut erhaltenen Siegeln des Abtes Gebhard (Taf. XIV. 2) und des Nienburger Capitels (Taf. VIII. 1). - Vergl. no. 147.


149.

1240. Dröbel. Graf Heinrich I von Ascharien bewidmet mit Einwilligung seiner Söhne Heinrich und Bernhard das Kloster Nienburg mit Gütern in Gross-Drogniz, Moiliz und Wörbzig.

In nomine sancte et individue trinitatis Henricus Dei gratia comes Ascharie omnibus presentes litteras inspecturis in salutis auctore salutem. Ea, que pro honore Dei et commodo ecclesiarum provide disponuntur, scripture decet testimonio roborari, ne per oblivionis caliginem in recidive questionis scrupulum dilabantur. Proinde notum esse cupimus universis, quod nos consencientibus filiis nostris, Henrico videlicet et Bernardo, contulimus in ius et proprietatem perpetuam abbati et ecclesie Nienburgensi tres mansos in Drogniz maiori, unum mansum in Moiliz ac unum in Wrbezke cum omnibus pertinenciis et utilitalibus, que exinde poterunt provenire, advocatia nobis nichilominus reservata, una area in Drogniz excepta, quam Conradus quidam a nobis iure possidet feodali. Ne igitur hanc nostram, quam fecimus ad honorem Dei liberaliter, donationem contingat in posterum a nostris heredibus infirmari, presentem paginam sigilli nostri duximus munimine roborandam. Huius rei testes sunt: comes Bedericus dictus de Mulinge, Otto et Vulradus fratres de Bredenhagen, Conradus de Zbrone, Burchardus Stripan, Arnoldus de Stasvorde, Burchardus de Nienborg milites, et alii quam plures. Datum in villa Drobile, anno gracie millesimo ducentesimo quadragesimo.

Aus dem Original im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: das angehängt gewesene Siegel ist verschwunden. - Gedr: Beckmann Hist d. F. Anhalt I. 446.
Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 119. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_119.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)