Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


sui esset ipsam pro reverentia Jhesu Christi donis temporalibus honorare, ius patronatus, quod in ecclesia de Bornen, nostre diocesis, de manibus illustris principis domini Alberti ducis Saxonie cum quibusdam suis fundis tenebat in feodo, in manibus ipsius principis resignavit, conditione tamen cautius interiecta*, ut illud conferre dignaretur in proprium ecclesie memorate. Qui hoc eidem in proprium contulit et donavit, ut tam sibi quam comiti apud Deum ex hoc meritum proveniret. Ut igitur laudabilis hec donatio et in Domino commendanda ecclesie sepedicte eternis maneat temporibus inconvulsa ac ne possit eandem pravorum impedire malignitas, eam, sicut ipsorum scriptis autenticis vidimns, communitam, ita sigilli nostri munimine duximus roborandam, sub anathematis interminatione districtius inhibentes, ne quis eam ausu presumat temerario violare. Testes huius rei sunt: comes Bedericus de Beltiz, Thidericus Passer dapifer, Bertrammus pincerna de Ratmerestorp, Ulricus de Clepzeke; Heinricus de Jezere, Johannes de Hildensem capellini nostri, Richardus notarius noster, et alii quam plures. Datum Magdeburch, xj Kal. Augusti, anno gracie mo.ccoxxovijo, pontificatus vero nostri anno sesto.

Aus dem Kölbigker Copialbuche im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst: der Schluss von dem Stern an nach dem Bruchstücke des Originals im genannten Archive, mit Siegelfragment des Ausstellers an gelben und rothen Seidenfäden. Vergl. no. 89 und 103.


91.

1227. (Januar-September.) Hecklingen. Das Kloster Hecklingen überlässt die Hälfte eines ihm gehörenden Salzbrunnens zu Stassfurt dem dortigen Pfarrer Johannes auf Lebenszeit, welcher dieselbe wieder auf drei Jahre an Albert und Bernhard von Stassfurt verpfändet.

Martinus Dei gratia prepositus, Gertrudis priorissa totumque collegium beati Georgii in Hekelinge omnibus hanc paginam audituris salutem in Domino. Ut ea, que de communi consensu nostro fiunt, robur obtineant et validum firmamentum, ideo notum esse volumus venerande universitati vestre, quod, cum nos fontem quendam salis in Stasforde haberemus, qui in tantum perierat, quod etiam multis annis nobis infructuosus exstitit, dilectus ac familiaris noster dominus Johannes plebanus de Stasforde aput nos eterne benedictionis memoriam sibi cupiens comparare de bona voluntate nostra obtinuit hoc a nobis, quod nos dimidietatem fontis eiusdem, quem ipse de suis fructificum fecit expensis, vite sue temporibus sibi concessimus sub hac forma, quod nobis solvat marcam et dimidiam annuatim, et post mortem ipsius solutus ad nostram ecclesiam revertatur. Verum quia idem Johannes cruce signatus et ad terram sanctam proficisci desiderat et proventus eiusdem fontis Alberto et Bernardo ad triennium obligavit, nos ad ipsius instanciam dimidietatem iam dicti fontis ad triennium et ad predictum censum viris concessimus memoratis, ut ipso fonte, si Johannes1 de terra sancta reversus non fuerit, libere per triennium perfruantur, quibus evolutis fons ad nos sine questione aliqua revertetur, et nos predicti Johannis1 memoriam in ecclesia nostra annis singulis peragemus. Et ut premissa sibi firma sint et a nullo successorum nostrorum infringi valeant, hanc paginam signatam sigillo ecclesie nostre sibi in testimonium erogamus.

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 74. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_074.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)