Dieser Text wurde anhand der angegebenen Quelle einmal korrekturgelesen. Die Schreibweise sollte dem Originaltext folgen. Es ist noch ein weiterer Korrekturdurchgang nötig.


54.

1221. September 16. Graf Heinrich I von Ascharien tauscht mit dem Erzbischofe Albrecht II von Magdeburg Ministerialen.

Heinricus Dei gratia comes Ascharie. Cum uxor Marquardi de Burch Gerdrudis nomine iure ministerialium nostra fuisset, eandem commutando dedimus venerabili domino nostro Magdeburgensis ecclesie archiepiscopo Alberto pleno iure pro pueris Arnoldi de Redere, Hugoldo et Sophia, sic tamen, quod etiam pueris eiusdem Arnoldi procreatis in posterum bona patris benigne porrigemus. Testes sunt: decanus Gernandus, Frydericus de Meyendorp, Wernerus de Sconenwalde, Ludolphus de Swanebeke, Heinricus de Plawe, Burghardus burgravius, Albertus de Arnesten, Ulricus dapifer de Welsleve, Hugoldus de Redere, Daniel de Redere. Actum anno mo.cco.xxjo incarnationis Christi, xvjo Kalendas Octobris.

Aus dem Magdeburger Copialbuche im Haus- und Staatsarchive zu Zerbst.


55.

1221. September 20. Barleben. Die Markgräfin Mathilde von Brandenburg kauft unter Zustimmung des die Vormundschaft über ihre Söhne Johann und Otto führenden Grafen Heinrich I von Ascharien die Tutel über die Reichslehen jener Söhne vom Erzbischofe von Magdeburg zurück.

Mechtildis Dei gratia marchionissa Brandenburgensis, Johannes et Otto filii eius universis Christi fidelibus hanc paginam inspecturis. -- Proinde presentium testimonio literarum notum esse volumus tam presentibus quam futuris, quod, cum post mortem illustris principis domini Alberti, mariti ac patris nostri, marchionis Brandenburgensis, adhuc nobis, Johanne videlicet et Ottone filiis eius, existentibus infra annos, serenissimus dominus noster et Romanorum imperator semper augustus et rex Sicilie tutelam omnium feodorum, que idem dominus noster et pater ab imperio tenuit, quam ex morte ipsius sibi dominus imperator vacare dicebat, que anevelle vulgariter appellatur, domino Alberto Magdeburgensi episcopo per sententiam principum imperii commisisset, donans ei per imperialem munificentiam quicquid in tutela habebat eadem, nos Mechtildis marchionissa et nos Johannes et Otto filii eius tutelam ipsam a domino archiepiscopo supradicto de fidelium nostrorum consilio duximus redimendam, spondentes ei in redemptionem eius per manus fideiussorum in aliis nostris literis conscriptorum mille nongentas marcas argenti, quod nunc Magdeburgense dicitur, sic in duobus terminis persolvendas, ut nongente quinquaginta marce in festo beati Martini proxime nunc venturo et totidem in festo beati Johannis baptiste proxime secuturo solvantur, et fiat utraque solutio in civitate Magdeburg ad pondus, quod nunc est civitatis ipsius, recipiente domino archiepiscopo in conductum suum ipsam pecuniam in novo castro Wulmerstede Magdeburg deportandum. --- Nos Henricus comes Ascharie, qui tutelam prefatorum nepotum nostrorum gerimus, ea, que promissa sunt, pro ipsis nepotibus nostris

Empfohlene Zitierweise:
Otto von Heinemann (Hrsg.): Codex diplomaticus Anhaltinus. Band 2. , Dessau 1875, Seite 46. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:DE_CDA_2_046.jpg&oldid=- (Version vom 31.7.2018)