Seite:Curieuse und sehr wunderbare Relation, von denen sich neuer Dingen in Servien erzeigenden Blut-Saugern oder Vampyrs 131.png

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.

Porro sobrictas, vigilantia, labor, castitas hominis phantasiam a multis perversis imaginationibus immunem præstabit; familiaritas cum eruditis optimis & prudentibus quærenda; studiorum cultu præjudicia innata extirpanda, omneque sodalitium suspectum evitandum: quantum enim hic bona educatio a fabulis nutricum & anicularum anilibus defæcata commodi per totam vitam perennaturi præstet, nemo non videt. Verum est illud Dionysii Ægyptii Musici: Magiæ in rudes & male moratos est vis aliqua, in Philosophiæ studiosos nulla (quæ cum grano salis condita recte se habent.) Contemnendus ergo est diabolus, non profana illa & sceptica ἀδαιμονεστία, sed generosa ex Verbo divino concepta fiducia in JEsum Christum. Curiorisitas insuper Juveni quantocyus adimatur, illique Plutarchi de curiositate tractatus aureus (prudenter) legendus, relegendus inculcetur. Ante omnia turpe otium profligetur, quod & hic jure diaboli pulvinar audit; candentibus prunis & ferventibus ollis non insident muscæ, non phantasmata animo occupato.

Das andere Recipe begreifft die Cur selbsten, und enthält ein Gebet, welches dem