Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/409

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
II,2] Urkunden, Nr. 31. 123


exigi volumus, quocienscumque contraventum fuerit, et earum medietatem fisco imperialis nostre camere, residuam vero partem iniuriam passorum usibus applicari. Cumque omnia et singula premissa velud Romanus imperator statuenda et ordinanda duxerimus ac solempniter decernenda, ea eciam et eorum quodlibet ut rex Boemie sacri imperii archipincerna et princeps elector ex causis et racionibus legitimis superius expressatis ratificamus et approbamus ac eisdem et eorum cuilibet nostrum benivolum consensum adhibemus. | Signum serenissimi principis et domini domini Karoli quarti Romanorum imperatoris invictissimi et gloriosissimi Boem(ie) regis. | Testes huius rei sunt: ven(erabilis) Boemundus Treverensis per Galliam et regnum Arelaten(se), Gerlacus Moguntinensis per Germaniam et Guilhelmus Colonien(sis) per Italiam archiepiscopi sacri Romani imperii archicancellarii, illustres Rupertus senior palatinus comes Reni archidapifer et dux Bavarie, Ludwicus dictus Romanus marchio Brandemburg(ensis) archicamerarius, sacri Romani imperii principes electores, ven(erabiles) Iohannes Argentinensis, Ademarius Metensis, Berangarius Tullensis, Hugo Wyrdunensis et Heinricus Lubuczensis episcopi, Henricus Fuldensis, Androinus Cluniazensis abbates, illustres Rupertus iunior comes palatinus Reni et Bavarie[K 1], Wilhelmus Iuliacensis et Iohannes Magnopolensis duces, Fridricus marchio Mysnensis, necnon spectabiles Burchardus burgravius Magdeburgensis, magister imperialis nostre curie, Albertus Nuremburgensis burgravius, Heinricus de Scwarczpurg, Iohannes de Kaczenelbogen, Walramus de Spanheim, Fridricus de Leyningen, Heinricus de Veldencz, Albertus de Anhalt, Burchardus et Iohannes de Recz comites et alii quamplures principes, comites, barones, nobiles et fideles nostri et sacri Romani imperii supradicti.

Presencium sub bulla aurea typareo imperialis nostre maiestatis impressa testimonio literarum.

Datum Metis anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo septimo, indiccione decima, VI° Kal. Ianuarii, regnorum nostrorum anno undecimo, imperii vero secundo.


  1. sc. dux.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 123. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/409&oldid=- (Version vom 1.8.2018)