Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/405

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
II,2] Urkunden, Nr. 30. 31. 119


ferventiori tamen affectu cor nostrum accenditur penes ea, que sacri imperii decus et illustres ipsius electores principes quadam singularitate conspiciunt, quos generis nobilitas, virtutum insignia ac continuata fides pre ceteris laudabilius recommendant. Nam ad illorum magnificacionem maiestatem nostram merito decet intendere, in quibus sacri imperii status, velud in columpnis fortissimis, titulis sublimibus et sinceritate fidei solempniter conservantur. Sane, sicut alias a principibus,comitibus, baronibus, proceribus et nobilibus multisque aliis nostris et imperii sacri fidelibus informacionem certam nostra recepit serenitas et testimonia luce clariora, qualiter felicis memorie illustres Albertus quondam Saxonie dux, avus illustris Rudolfi moderni Saxonie ducis sacri imperii archimarescalli, principis et avunculi nostri dilecti, velud archimarescallus sacri imperii et verus princeps elector, accedente unanimi consensu, voluntate et votis aliorum suorum coelectorum principum recolende memorie, serenissimos quondam Rudolfum, Adolfum et Albertum, ipsius Rudolfi filium, ducem Austrie, Romanorum reges predecessores nostros quadam ordinata consequencia rite et racionabiliter ac iuxta debitam observacionem sacri Romani imperii in Romanos reges elegerit ad imperatoriam celsitudinem promovendos; et post mortem ipsius Alberti Romanorum regis, dum sacrum imperium variis aliquamdiu fluctuaret erroribus, Rudolfus quondam Saxonie dux, dicti ducis Alberti filius et moderni Rudolfi Saxonie ducis pater, celebris ac recolende memorie dominum Heinricum, avum nostrum dilectum, cum suis coelectoribus in Romanum regem elegisse dinoscitur, qui post eandem eleccionem adeptus fuit feliciter imperatoriam dignitatem; cumque manifestissimum sit et longe lateque lucidissime divulgatum nec in dubium umquam revocari valeat, quomodo eciam dictus Rudolfus quondam Saxonie dux, avunculus noster dilectus, moderni Rudolfi ducis Saxonie pater, hoc felici nostro tempore cum ceteris suis coelectoribus principibus nos in Romanum regem elegit solempniter, sicut eciam post eandem suam et aliorum suorum coelectorum principum eleccionem in imperatorem Romanum sumus promoti et auspice Deo feliciter coronati, prout omnia et singula hec multorum principum et fide dignorum testimoniis firmissime sunt fulcita: ideo

Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 119. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/405&oldid=- (Version vom 1.8.2018)