Seite:Zeumer Die Goldene Bulle.pdf/400

Fertig. Dieser Text wurde zweimal anhand der Quelle korrekturgelesen. Die Schreibweise folgt dem Originaltext.
114 Zeumer, Goldene Bulle, II. Teil. [II,2


30.

Herzog Rudolf der Jüngere von Sachsen bekundet (gleich den übrigen fünf Kurfürsten), um die von gewisser Seite erhobenen Zweifel zu entkräften, daß den Königen von Böhmen seit alters das Recht zustehe, zu allen Königswahlen berufen zu werden und an ihnen wie alle übrigen Kurfürsien teilzunehmen; daß ihnen das Erzschenkenamt gebühre sowie das Recht, auf Hoftagen die Königskrone zu tragen, ohne die Verpflichtung, das Schenkenamt gekrönt zu verrichten. — Metz 1356, Dezember 11.

A. Lateinische Fassung.

Rudolfus Dei gracia dux Saxonie sacri imperii archimarescallus ad perpetuam rei memoriam. Desiderate pacis laudanda presidia absque principum guberniacione felici persepe tamquam navem remige destitutam dubiorum amfractibus fluctuare contingit, et tanto periculosius et utique maiore dispendio, quanto rectores publicos[K 1], illustres videlicet principes, quos divina prudencia in consolacionem sui fidelis populi clementer instituit, iuribus et potencia fuerint negligencius destituti, quo fit, ut principum quorumlibet emunitates et iura diligenter custodiri debeant et in sua integritate servari, ac illorum maxime, qui tamquam fundamenta et columpne fortissime sacri imperialis edificii thronum cesareum gratis attollunt decoribus, quibusque Dei gracia pia dignacione credidit eum eligere, cuius potencia tocius mundialis machine regitur monarchia. Sane licet de iuribus serenissimi principis domini … regis Boemie, illustris coelectoris, comprincipis et college nostri, nulla sit aut fuerit iuris seu facti dubietas, quin ipse ab attavis, proavis, avis et progenitoribus suis ad instar nostri et quorumlibet aliorum coelectorum principum in electione Romanorum regis ad imperium promovendi pleno iure fretus sit hactenus et fruatur, sicut hoc luce clarius semper apparuit, ab eo tempore, cuius apud homines memoria non extitit; tamen quia nonnulli filii tenebrarum oculis cecucientibus a divina luce remoti meridiane claritate palpitant sicut in noctibus et offendicula laqueosque preparant iniquitatis


  1. so Or.
Empfohlene Zitierweise:
Karl Zeumer: Die Goldene Bulle Kaiser Karls IV. (Teil 2). Weimar: Hermann Böhlaus Nachfolger, 1908, Seite 114. Digitale Volltext-Ausgabe bei Wikisource, URL: https://de.wikisource.org/w/index.php?title=Seite:Zeumer_Die_Goldene_Bulle.pdf/400&oldid=3413079 (Version vom 1.8.2018)